BCCCAP00000000000000000000544

86 EVANGELIUM INFANTIAE Incisum «de dom o David», juxta alios refertur ad Joseph, ut appositio indicans ejus stirpem davidicam (LAGRANGE), juxta alios ad Mariam, quia Evangelista vult Mariam imprimis describere, et so– lum per transennam Josephum nominat, de ejus origine postea (c. 2, 4) acturus. Quodsi statim subdit; et nomen Virginis Maria, non ne– cessario innuit mutationem subjecti, sed potius intentionem emphatica repetitione praedicandi altius virginitatem Mariae (Ita PowER, 1 c. ; *PLUMMER, ScHANZ, alii.) - Grammatice, prima sententia probabi– lior videtur; rationes tamen secundae sententiae suum habent pondus. b) Primum Angeli alloquium (vv. 28. 29). Angelus Mariam salutat, eam praedicans gratia plenam, speciali modo cum Deo unitam, atque omnium mulierum beatissimam. - v. 28. «Ave=x_octpe » respondet hebr. schal6m, quo hebraei se mutuo salu.tabant, pacem omniaque bona sibi adprecantes 12. « xe– :x_ocpL't 'wµ.év -y¡ gratia plena»; loco nominis proprii adhibet Angelus hanc vocem, quam, «omnes veteres auctores, quasi conspiratione, aut ut dicam melius, inspiratione quadam divina gratia plena reddiderunt » (MALDON.). x_ocpL't'6w, sicut pleraque verba in oo desinentia, indicant abundantiam vel plenitudinem illius rei per radicem verbi significatae: igitur in casu nostro, praedicatur de Maria abundantia vel plenitudo gratiae; quae gratia non sensu aesthetico (gratiosa, pulchra), sed reli– gioso intelligenda est, ut patet ex v. 30 « invenisti gratiam apud Deum ». Forma participii perf. pass. valet hoc: «illa quae abundantiam gratiae modo stabili recepit >>. Dominus tecum: haec salutatio ab homine pro– lata, sensum optativum habet; ita Booz messoribus dicit: «Dominus vobiscum »; cui messores vicissim respondent: «Benedicat tibi Domi– nus » (Ruth. 2, 4). Sed dicta a legato divino 13, sensum assertivum ha– bet = Dominus tecum (est), quia sunt verba explicativa praecedentis laudis « gratia plena ». Si tan omnímodo favore jam gaudet apud Deum, nunc optare ei talem favorem, esset fere insulsum. Benedicta tu taretur adulterium, sicut infidelitas conjugum (cfr. Deut. 22, 23 ss.): filii, si qui nati essent durantibus sponsalibus, legitimi erant. 12 Vide aliam explicationem salutationis. angelicae paulo diversam, et berre fun– datam a S. LYONNET, S. J. in Biblica, 20 (1939), pp. 131-41 propositam. - Potius quam salutatio, (AVE), esset invitatio ad gaudium (GAUDE, JumLA). Chaire Lucanum non verteret hebr. schalom, (quae potius vertendum esset eirene, sicut alias fit), sed roní= exsulta, vel ghílí= jubila. - Hoc confirmatur a PP. Graecis, qui exponentes Annuntiationem, semper loquuntur de gaudio. 13 Cfr. Jud. 6, 12. 13: Gedeon ab Angelo salutatus, « Dominus tecum... », intel– ligit verba sensu affirmativo, ut ex ejus responsione patet: « Si Dominus nobiscum est ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz