BCCCAP00000000000000000000544
ANNUNTIA'l'IO MARIAE 85 pretationes; BARDENHEWER (Der Name Maria) plus quinquaginta col– legit; quod revera « egregium devotionis populi christiani erga B. M. Virginem monumentum constituit » (LAGRANGE). Pro lingua a qua vult derivad, diversimode potest interpretad: quia primum, nomen Mariae occurrit impositum sorori Moysis, in AEgypto natae, volunt aliqui derivare illud ex lingua aegyptíaca, juxta quam significaret « amata a Deo», « Dei dilecta»; ita P. ZoRELL in « Zeitschr für kathol. Theol ». (30, 356), et in prima edit. « Novi Test. Lex gr.»; in altera vero edit (Paris, 1931), rem in dubio relinquit. - Alii, inter quos BAR– DENHEWER, derivant ex hebraico, et inter multas quae, pro diversa ra– dice, p~ssunt oriri interpretationes, seligunt pinguis « saginata », quae idea cum pulchritudine ah orientalibus conjungitur; ideoque Maria idem esset ac « pulchra » « gratiosa »: - Alii tandem originem aramaícam nominis praeferunt, uti P. LAGRAN GE; =domina, regina: et hic sensus ultimis ante Christum temporibus usu invaluerat; et plures inveniun– tur illustres feminae, reginae etiam tempore Hasmonaeorum, quae no– men Maria vel Mariamme habebant. D) Divisio hujus pericopae. - Post p r a es en ta ti o ne m s e e - n a e (vv. 26-27), sequitur p r i mu m a 11 o q u i u m Angeli, cui Maria nihil respondet, secum meditabunda cogitans de sensu verbo– rum auditorum (vv. 28-29). Inde veniunt duo colloquía Angeli et Mariae; In primo (vv. 30-34), Angelo Mariam confortanti, et myste– rium Incarnationis in ea implendum nuntianti, Virgo respondet quae– rens de modo, quo haec fiant. - In altero (vv. 35-38), Angelus modum mysterii explicat, et signum dat; Maria autem Dei voluntad humili– ter se subjiciens, Mater Verbi efficitur. E) Interpretatio textus. a) Se en a e p raes en ta ti o. - Tenipus, locus et personae indicantur. · - v. 26. « In mense autem sexto», modo supra explicato, missus est Angelus Gabriel a Deo..., legatione proinde officiali: si umquam aliquis angelus descriptionem angelorum a Paulo (Heb. 1, 14) datam implevit, nunc maxime Gabriel. - v. 27. Maria vocatur Virgo, sed desponsata: h. e. jam ante ali– quod tempus sponsalia cum Joseph celebraverat, sed nuptiarum so– lemnia et adductio in domum sponsi, quae solum post annum a cele– bratione sponsalium fieri solebant, nondum locum habuerant 11. 11 Sponsalia inter hebraeos non erant simplex prom1ss10 matrimonii, sed talis promissio quae jura matrimonii secum ferebat, ita ut infidelitas inter sponsos repu-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz