BCCCAP00000000000000000000536
Charissimi ac Reuerendissimi fratres, Admiratione raptus, non possum non hanc scribere per quam uos certiores faciam de injusto bello a uestris militibus in me meos– que filios collacto [sic]. Omnium Rel:giosorum est pacem curare, non vero bellum, et si in naui pacifici manetis, uestri huc uenerunt teterrimum bellum contra nos gerentes et, me dormiente, oppidum tenuerunt. Si uero reuerterint uigilantem inuen:ent. Parua rixa orta fuit inter me et illos. Solus ego cum duobus lndicis adolescentibus, nam alij ebrietate pleni erant; Dux uero cum reliquiis [sic] Lusitanis rnilitibus se in aliam / / pág. l l 5 // ri– pae partem contulerat, in qua sperabat uestros ab scaphis desen– sos [sic] litus tenere. Modo uero, ubi primum ueniant, statim magno aplausu, sagittis scilicet et sclopetis, eis obviam ibo; et ut uobis ignotum nihil sit circa usum meorum militum, imo potius bene notum scitote iam meam gentem indicam, nempe nudam sine loricis, sine scutis, sed sagittis solis beUare, quarum una uestrorum quemdam in parua rixa per brachium transiuit, alius meo baculo in terram dejectus fuit, alius etiam sine armiga [sic] velociter currebat. Me semidormiente, hoc tantum contigit; si uero paratus essem et reliqui mil:tes cum duce adfuissent, fortasse uestri octogenti [sic] omnes desiderati essent ac, proinde, grandis nauis leuior maneret. Graue tamen oprobium [Sic] illis fu'.t tantos e tam paucis fugam accipere et se iterum in nauem conferre, relictis duobus faede [sic] saucijs. De his gestis uestri sunt testes; rogate illos et per vulnera eos agnoscetis. Ego sum uerus sacerdos et non quoero bellum; si tamen me quaerant in conflicto quatenus ad corpus, sacerdotimn deponam et pro Deo et pro rege uitam dare parum facio. Uos uiderit:s. Modo utcumque sum paratus cum meis lusitanis et Indicis, quos euangeli– cam doctrinam quotidie bis doceo. Gauderem tamen nobis ut liceret os ad os loqui, nos soli tan– tum ut ueri fratres sanctae eccleciae confess;ones audiendi [sic]. Nihil mihi utilius et si tractaturi sumus aliquod inter nos, determi– nate nos locum mihi sanurn et horam, et Deus optirnus rnaxirnusque inter nos sit. 198 Data Gaianae 17 Kalendas J ul'i anno Dm. 1614. Vester indignissimus servus in Domino J esu Pater Baltesar Joanes [sic] {116}
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz