BCCCAP00000000000000000000483
DE CONCIONE BIBLICA 95 lll. - Sermo de invidia (Gen. 4, 1-16). INTRODUCTIO. Per multos annos floruit pax et tranquillitas et concordia in familia protoparentum, tandem turbata est invidia. Ita quoque hodiernis temporibus, quando dominatur pax in societate, in familia, in parochia, saepissime perturbatur et destruitur invidia, quae est primum et gravissimum periculum sociale. Propterquod summe necessarium est monere fideles de invidia vi– tanda, et quidem de origine ejus, ut qui hoc vitio carent illud vitare conentur; de signis ejus, ut qui hoc vitio laborant, sed inscii, illud digno– scere sciant ; de sequelis ejus, ut qui hoc vitio innodantur, se ab illo liberare velint. 1° Origo invidlae. Tres quaestiones solvendae sunt, ut principia invidiae detegantur : a) lnter quos oritur? - Or!tur ínter Caín et Abe!, sel. ínter fra– tres ve! fere aequales (cf. J Cor. 12, 15. !6). b} Circa quam materiam? - Circa bona alterius et quidem praeci– pue circa bona gloriae et honoris, ut in Caín, qui invidet fratri suo, ob benevolentiam et gloriam, qua gaudet apud Deum (Gen. 4, 3-5). c) Propter quam causam? - Propter superbiam, ve! pusillanimita– tem ve! utrumque. Deus enim dicit Cain : < Nonne si bene egeris reci– pies ? » ve! elevatio erit capiti tuo? aliis verbis : Age sicut Abe!, et eris mihi gratus et erit tibi gloria, laus et laetitia, sicut et illi. Conclusiones practicae: a) Ubi fratres sunt ve! fere aequales, at– tendant ad periculum, quod imminet ! « Vigilate et orate ne intretis in tentationem » invidiae ! b) Quando animadvertitis bona in fratribus, gaudete de bonis eo– rum ; quod gaudium elevabit, glorificabit et ditabit animas vestras. e) Evellite radices invidiae e cordibus vestris, nempe superbiam actibus humilitatis tenendo novissimum locum; et pusi!lanimitatem acti– bus magnanimitatis faciendo id quod alii faciunt bonum. 2" Signa invidiae. Invidia, si quis eam admittit in corde, prodit se a) tristitia invidiosi in carde et in vultu de bono aliorum et conse– quenter exultatione de adversis aliorum (v. 5); b) exprobratione Dei ve! conscientiae (v. 6); e) cogitationibus, affectibus et desideriis malis de illo, cui invi– det (v. 6. 7). Conclusiones practicae. a) Si aliquando tristitia implet cor vestrum, quaerite causam ejus. Si tristes estis de malo aliorum? Optime, est
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz