BCCCAP00000000000000000000483
94 APPENDIX Primum motivum : Immensitas misericordiae Dei Patris, qui dimittit nobis debita nostra. a) Servus parabolae, j qui debebat regi decem millia talentorum, circa 60.000.000 francorum, summam pecuniae quam nullo modo solvere poterat, optime depingit peccatorem qualemcumque non habentem unde reddat Domino Deo suo (v. 24. 25). Etenim debitum peccati est infini– tum, et peccata ejus commissa innumerabilia et solutio debiti in aeter– num impossibilis. b) Atqui Deus, sicut rex parabolae, illa omnia debita dimittit ei, et quidem facillime, radicitus et in aeternum (v. 26. 27). e) Quam grate ergo et prompte debemus dimittere injurias fratri– bus nostris, ut filii Patris caelestis nominemur et simus ! Etiamsi debita proximi essent maxima, propter Secundum motivum: Exiguitas debiti, quod proximo dimittere debemus. a) Conservus parabolae, qui tanturn centum denarios, circa 80 fran– cos, debebat socio, figurat proxirnum qui offendit nos. Nam ctiamsi conservus gravissime et saepissime et diutissime nos offendisset, debita ejus, si ea comparamus ad offensas nostras erga Deum commissas, sunt modicissima, paucissima et brevissima, imo illis nulio modo com– paranda sunt. b) Quam faciles ergo debemus esse in dimittendis debitis fratri nostro ! De facto autem quam difficiles, quam duri, quam crudeles ! In eum involamus vel impetum facimus, tenemus et suffocamus eum di– cendo: Redde quod debes... (v. 28. 30). Et si adhuc nolumus audire supplicationes fratris nostri, timeamus saltem iram Dei, attendamus ad Tertium motivum: Gravitas poenae quam meretur ille, qui non vu!t dimittere proximo. Sicut rex parabolae, iratus servo immisericordi, tradidit eum tor– toribus quoadusque redderet universum debitum, ita et Pater caelestis faciet nobis, si non remiserimus fratri nostro de corde nostro (v. 31-35). Profecto, si graviter peccamus contra illud praeceptum charitatis et in hoc peccato perseveramus usque ad mortem, judex divinus tradet nos tortoribus inferni in aeternum. Si autem dimittimus, sed non perfecte, non de toto corde nostro, mittet nos in carcerem purgatorii, quoadusque reddiderimus universum debitum. CONCLUSIO. Exhortatio ad implendum praeceptum Jesu-Christi vere et perfecte et perseveranter.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz