BCCCAP00000000000000000000483

DE CONCIONE BIBLICA 93 e) motivo vero: « sicut parvuli ». Nonne horno debet se putare parvulum, imo nihilum, coram Patre caelesti, qui est infinite potens, sapiens et bonus? Nonne a fortiori christianus, qui videt Filium Dei infinite humiliatum in praesepio? et praecipue peccator, qui Deo suo injuriam infinitam infert peccatis suis? 2° Exercitium humilitatis delineatur nobis. Ut horno fiat humilis, a) negative: non sufficit agnoscere id quod est secundum verita– tem; neque sufficit exigere id quod meretur secundum justitiam; neque quaerere id quod debetur sibi secundum charitatem, sed b) positive: requiritur ut horno quantuscumque sit, etiamsi esset prínceps apostolorum sicut Petrus, minor iterum fiat et maneat cunctis aliis, et quidem u.) vere parvulus fiat : « Nisi conversi eritis et efficiamini, sel. ite– rum efficiamini parvuli, id est nisi secundum affectum internum parvi– pensionis, vos reputaveritis minores alii, non intrabitis in regnum cae– lorum ». Hamo ergo se reputet minorem aliis vitando primum affectus et actus superbiae, dein colendo affectus veros et internos despectionis sui, et exercendo opera externa humiliatíonis. P) sil parvulus coram cunctis aliis: non tantum coram sanctis et bonis hominibus, sed et coram malis et pessimis, coram cunctis aliis propter Deum. Et Y) maneat parvulus usque ad mortem: « Nisi efficiamini sicut par.. vuli, non intrabitis in regnum caelorum ». 3) Merces humilitatis promittitur nobis : Qui parvulus erit, intrabit in regnum caelorum ; Qui adhuc minar erit, erit major in regno caelorum, et Qui minimus, maximus erit in caelo, juxta illud verbum Christi : « Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium mini– ster » (Marc. 9, 34). CONCLUSIO. Exhortatio ad appetendam, quarendam et exercen– dam tam necessariam, salutarem et gloriosam virtutem. 11. - Sermo de condonatione injuriarum (ve! parabola de servo immi– sericordi, Matth. 18, 23-35). INTRODUCTIO. Petrus, accedens ad Jesum, dicit ei: « Domine, quoties condonabo injurias fratri meo? Usque septies? » « Usque sep– tuagies septies,, respondet Christus, nempe semper. Et ad movendam voluntatem nostram, Jesus proponit in parabola tria motiva, quae nos impellunt vehementissime ad dimittenda semper debita debitoribus nostris.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz