BCCCAP00000000000000000000483

DE CONCIONE BIBLICA 91 fulmina sunt, (1 ). Unde scribit ad Nepotianum: « Sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit » (2). Quibus dictis, sermonem biblicum apud ss. Paires maxime usitatum esse et a summis Pontificibus summopere commendatum esse, nulli mi– rum erit. Satis sit referre verba Leonis XIII : « Atque haec propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afflatu Spiritus sancti profecta, ea est quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam praebet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille « non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute et in Spiritu sancto et in plenitudine multa». Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere, qui ita condones de religione habent et praecepta divina enuntiant, nihil ut fere afferant nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei, eamdemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute » ( 3)... SPECIES. Duplex distinguendum est genu,; sermonis biblici : ho– mileticum et systematicum. Genus homileticum (ve! homilia) est primitivum, cum apud ss. Pa– tres priores partes habeat. Puta s. Ambrosium, s. Gregorium Magnum, sed praecipue s. Joannem Chrysostom, m. Quae forma est valde sirnplex, quia versiculi pericopae Evangelii ve! Epistolae successive, unus post alium, explicantur et applicantur. Lege prae aliis homilías principis ora– torum sacrorum, s. Joannis Chrysostomi. Alterum genus, hodie magis adhibitum, est systematicum, sive su– matur sententia quaedam bíblica tanquam argumentum totius orationis, sive pericopa bíblica ve! liturgica tanquam totum in membra logice di– stribuatur et explanetur. Regulae quaedam in his sermonibus conficiendis sedulo servandae sunt: a) Ante omnia inquirendus est jinis primarias, quem auctor inspi– ratus sibi directe praefixit in his vel illis verbis aut pericopis scriben– dis; nam finis ille therna praebet sermonis, si secundum sensum litte– ralem applicatur. Qui finis eruendus est e contextu praecedenti ve! consequenti vel e textu ipso. Sic, exempli gratia, in parabola decem virginum Jesus directe intendit docere, neque necessitatem virginitatis, neque praestantiam ejus, neque necessitatem vigilantiae cujuscumque, sed necessitatem vigilantiae continuae, tmde thEm1a exarandum est illud : De necessitatc vigilantiae continuae, aut: Estate semper parati ! (1) Epist. 48. (2) Epist. 52. (3) Encycl. Providentissimus Deus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz