BCCCAP00000000000000000000483

90 APPENDIX esse interlinearis (si ponitur ínter lineas) et marginalis (si scribitur in margine). d) Scholion, quod est brevis expositio loci sacri. e) Postíl/a vocatur parva enodatio, quae post textum ponitur; ce– leberrimae postillae sunt illae Nicolai Lyrani, O. F. M. f) Catena, quae est series continua interpretationum biblicarum ex operibus ss. Patrum et scriptorum ecclesiasticorum desumptarum et ita ordinatarum ut textus sacer ex toto et secundum dispositionem versuum explanetur. g) Commentarius est explanatio copiosa et erudita integri libri vel saltem sectionis ejus. Ad expositionem aedificatoriam pertinent varia scripta biblica populo accommodata et concio biblica, de qua juvabit addere tractatiun– culam practicam. II. - De condone biblica. Diversa est utique ratio proponendi doctrinam revelatam populo christiano. Ratio sat communis est illa, quae ad modum tractationis philosophicae tradit capita theo!ogiae ve! catechismi firmatque veritates textibus biblicis hinc vel illinc depromptis. Alia ratio est illa, quae immediate fluit e textu quodam bíblico, quae fundat omnia in sermone super illum textum et ex eo deducit omnes conclusiones doctrinales et applicationes practicas. Quam rationem proponendi vocamus historico-biblicam ve! simpli– citer biblicam. PRAESTANTIA. Quo rnagis concionator vestigiis instabit hagio– graphorum, eo lucidius illustrabit mentes, eo ardentius accendet corda, eo efficacius movebit voluntates hominum ad bonum, nam omnia verba quae ex ore Dei procedunt ~ spiritus et vita sunt » (loan. 6, 64); « vi– vus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae, (Hebr. 4, 12); « quasi ignis... et quasi malleus conterens petram » (fer. 23, 29). Adjice quod, non tantum ipsa verba inspirata, sed etiam modus dicendi oratorum biblicorum (Prophetarum, Christi et Apostolorum) sit optime ad vulgi sensum accommodatus, eloquentissimus, jucundissi– mus et fructuosissimus. De Christo ex. gr. affirmabat popuius: « Num– quam sic locutus est horno, sicut hic hamo, (loan. 7, 46); de s. Paulo asserit s. Hieronymus: < Paulum apostolum proferam, quem quoties– cumque lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua... Videntur quidem verba simplicia et quasi innocentis hominis et rustican!, et qui nec facere nec declinare noverit insidias, sed quocumque respexeris,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz