BCCCAP00000000000000000000483
SECTIO PRIMA DE CANONE S. SCRIPTURAE Cap. I. - NOTIONES GENERALES. Praenotanda. I. - Canon (1) vocantur libri sacri a) quatenus consti– tuunt regulam fidei et morum ; b) quatenus hi libri coliecti sunt in unum. Canon est ergo collectio vel catalogus librorum inspiratorum, quibus vita humana regulatur. II. - Líber dicitur inspiratus, quatenus a Spiritu sancto afflante conscriptus, Deum habet auctorem; canonicus vero, quatenus ab Ecclesia tanquam inspiratus agnitus et propo– situs est. III. - Canonicitas libri supponit necessario ejus inspi– rationem divinam et canonizationem ecclesiasticam, np. actum, quo Ecclesia attestatur ejus originem divinam et illum inserit in collectionem sacram. Redactio ergo libri inspirati de facto semper, et aliquando diu, praecessit insertionem ejus in canonem. IV. - P1•otocanonlci libri sunt illi, qui statim vel ma– ture ut inspirati publica auctoritate fidelibus propositi sunt ; deuterocanonlci vero, qui tardius. (1) Vox graeca znvcóv (a zcí.vvo. === arundo) designat sensuproprio regulam, qua fabri utuntur; dein sensu trans!ato legem, normam agendi.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz