BCCCAP00000000000000000000483

88 DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE B. Aetate media (s. VII - s. XV). < Ex eo tem– pore ad undecimum usque saeculum, quamquam hu– jusmodi contentio studiorum non parí atque antea ardore ac fructu viguit, viguit tamen, opera praesertim hominum sacri ordinis. Curaverunt enim, aut quae veteres in hac re fructuosiora reliquissent deligere, eaque apte digesta de suisque aucta pervulgare, ut ab Isidoro Hispalensi, Beda, Alcuino factum est in primis ; aut sacros codices illustrare glossis, ut Valafridus Strabo et Anselmus Laudunensis ; aut eorum– dem integritati novis curis consulere, ut Petrus Damianus et Lanfrancus fecerunt. Saeculo autem duodecimo allegoricam Scripturae enar– rationem bona cum laude plerique tractarunt : in eo genere s. Bernardas ceteris facile antecessit, cujus etiam sermones nihil prope nisi divinas Litteras sapiunt. Sed nova et laetiora incrementa ex disciplina accessere Scholasticorum; qui... plus studii industriaeque in interpretatione et explanatione collocaverunt. Composite enim dilucideque, nihil ut melius antea, sacrorum verborum sensus varii distincti; cujus– que pondus in re theologica perpensum; definitae librorum par– tes, argumenta partium; investigata scriptorum proposita; expli– cata sententiarum in ter ipsas necessitudo et connexio: quibus ex rebus nemo unus non videt quantum sit luminis obscu– rioribus locis admotum. Ipsorum praeterea de Scripturis lectam doctrinae copiam admodum produnt, tum de theologia libri, tum in easdem commentaria; quo etiam nomine Thomas Aquinas inter eos habuit palmam ». Mentione alii digni sunt, uti Alexander Halensis, Hugo a s. Charo, A/bertas Magnas, Bonaventara, Nicolaas de Lyra. C. Aetate moderna (s. XVI - s. XX). « Revecta deinde ad nos eruditione Graecorum multoque magis arte nova libraria feliciter inventa, cultus Scripturae sanctae latis– sime accrevit... Neque praetereundum est, quantus doctorum virorum numerus, maxime ex religiosis familiis, a Viennensi Concilio ad Tridentinum, in rei biblicae bonum provenerit : qui et novis usi subsidiis et variae eruditionis ingeniique sui segetem conferentes, non modo auxerunt congestas majorum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz