BCCCAP00000000000000000000483

DE PRINCIPIIS INTERPRETATIONIS tiori si illi piures expositiones ejusdem textus proponunt ; si tantum ex conjectura interpretantur ; si recurrunt simpli– citer ad accommodationem sensus biblici. Tamen, ut vult LEo XIII : « Eorumdem vero Patrum sen– tentia tune etiam magni aestimanda est, quum hisce de rebus munere doctorum quasi privatim funguntur; quippe quos, non modo scientia revelatae doctrinae et multarum notitia rerum, ad apostolicos libros cognoscendos utilium, valde com– mendet, verum Deus ipse, viros sanctimonia vitae et veritatis studio insignes, amplioribus luminis sui praesidiis adjuverit. Quare interpres suum esse noverit, eorum et vestigia reve– renter persequi et laboribus frui intelligenti delectu > (1). e) Obligatio: « is pro vero sensu habendus est ». Quae est plus minusve gravis, sicut dictum est in genere circa sensum Ecclesiae. § 3. - De analogia fidei. Principium. < In ceteris analogia fidei sequenda est > (Encycl. Provid.). Probatio ita fit a Papa LEONE XIII : < Quum et sacro– rum Librorum et doctrinae apud Ecclesiam depositae ídem sit auctor Deus, profecto fieri nequit ut sensus ex illis, qui ab hac quoquo modo discrepet, legitima interpretatione eruatur , (2). Declaratio. Enuntiatur interpretationis a) ambitus : « In ceteris ». In interpretandis locis bibli– cis, quorum sensus jam ciare et certo ab Ecclesia proponitur, inutile est recurrere ad analogiam fidei. b) norma : " analogia fidei >, sel. harmonía omnium veritatum, quae a Deo revelatae sunt et apud Ecclesiam de– positae sunt. (1) Encycl. Provid., DB p. XXIII. (2) !bid. p. XXII.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz