BCCCAP00000000000000000000483

84 DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE in Ecclesia (Patres), tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt » (1). Unde concilium Vaticanum renovans decretum concilii Trid. declarat : « Ideo nemini licere... contra unanimem con– sensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari » (2). Declaratio. Declaratur interpretationis a) objectum: « In rebus fidei et morum ad aedifi– cationem doctrinae christianae pertinentibus ». Hic ea– dem valent quae de sensu Ecclesiae dicta sunt. b) norma: « ••• sensus quem ss. Patres unanimiter qua sensum Eccl. proposuerunt ». Sancti Patres intelliguntur viri ecclesiastici qui sanctitate et orthodoxia conspicui a s. Barnaba (t 60) usque ad s. Ber– nardum (t 1153) fideles instituerunt et ab Ecclesia ut veri testes ac magistri doctrinae revelatae agniti sunt. Unanimitas, quae requiritur, non est physica sed moralis. Haec jam habetur, quando praecipui Patres variarum eccle– siarum ejusdem aetatis docent unanimiter textum biblicum ita exponendum esse ad demonstrandum dogma quod hac aetate disceptatur. Non est necessarium ut plerique expresse consensum suum manifestaverint, quia « qui tacet, consentire videtur ». Unanimitas vero deesse videtur quando in stabiliendo dogmate expressis verbis directe aut indirecte repudiant inter– pretatíonem alicujus textus sacri. « Qua sensum Ecclesiae ". Talem sensum proponunt ss. Patres quando explicite affirmant ita sentire Ecclesiam, hanc esse interpretationem ejus ; vel quando implicite docent, hoc esse traditum, esse dogma fidei, contrariam sententiam esse haeresim. Quapropter non tenetur interpres sequi interpretationem communem apud Patres (3) si detegitur esse erroneam; a for- (!) Contra Julian. 11 c. 10 n. 34. (2) De fide, cap. 2. (3) Nempe circa aliquam rem ad fidem non spectantem ve! cum ea copulatam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz