BCCCAP00000000000000000000483

DE PRINCIPIIS INTERPRETAT!ONIS 83 Hic insinuatur obligatio amplectendi et tuendi sensum Ecclesiae non tantum externo sed et interno actu adhaesionis, non tantum negativo sed etiam positivo modo. Concilium enim Vaticanum non solum declaravit: « nemini licere contra hunc sensum... ipsam Scripturam sacram interpretari », sed etiam positive : « is pro vero sensu sacrae Scripturae ha– bendus est ". Tamen si declaratio Ecclesiae est tantum negativa, ex. gr. quando rejicitur falsa interpretatio, remanet facultas eli– gendi unam vel aliam explicationem, quae melior videtur. Obligationem sequendi expositionem ecclesiasticam plus minusve gravem esse, liquet. Certo graviter peccaret contra fidem catlzolicam ille qui rejiceret interpretationem, quae tanquam divinitus omnibus fidelibus credenda imponitur ab universali magisterio sive solemni sive ordinario. Graviter etiam contra jidem divinam peccaret is qui interpretationem ab omnibus tanquam simpli– citer veram admissam non amplecteretur. Ultimo graviter peccaret contra obedierztiam, prudentiam supernaturalem et clzaritatem proximi (I ), interpres qui in disciplina tradenda interpretationes «securas» non tueretur Commissionis biblicae. § 2. - De consensu Patrum. Prfocipium. In rebus fidei et morum ad aedifi– cationem doctrinae christianae pertinentibus is pro vero sensu habendus est quem sancti Patres unani– miter qua sensum Ecclesiae proposuerunt. Probatlo. Sensus qui proponitur unanimiter a Patribus non est aliud quam sensus Ecclesiae antiquae, sensus quem immediatius ab Apostolis acceperunt et fideliter filiis tradide– nmt, juxta praeclarurn dicturn s. AuousT1N1: « Quod invenerunt (1) Cf. Motu proprio Pii X, 18 nov. 1907; AAS 1907 p. 724.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz