BCCCAP00000000000000000000483

82 DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE authenticam ve! ut traditionalem proponit, ve! e contra rejicit, tune illa acceptanda est tanquam infallibiliter vera, aut falsa; ita concilium Trid. explicavit sensum ]oan. 20, 22: « Si quis dixerit verba illa Domini Salvatoris : Accipite Spi– ritum sanctum etc. non esse intelligenda de potestate remit– tendi et retinendi peccata in sacramento poenitentiae, A. S.» (1). Tanquam infallibilis interpretatio ordinarii et universalis magisterii considerari debet, quando textus sacer allegatur a Papa vel a concilio ad demonstrandam veritatem doctrinalem; sic verba Rom. 5, 12 allegata a concilio Trid. ad confirman– dam universalitatem peccati originalis (2). Tales autem infallibiles interpretationes multae non sunt. Multo piures sunt illae, quae in ecclesiis praedicantur, quae in scholis docentur, quae litteris consignantur, quae a fidelibus pro certis admittuntur, quae proinde tanquam sim– plicifer verae admittendae sunt, ex. gr. indoles historica nar– rationis biblicae paradisi et casus hominis (Gen. ce. 2 et 3). B) Tanquam secura. Aliquando Ecclesia proponit quam– dam explicationem textus non ut absolute veram (ve! erro– neam), sed solummodo ut tutam, vel judicat aliam interpre– tationem 11011 absolute falsam et ei non tuto amplius adhae– rendum; ita authentiam / ]oan. 5, 7, tuto negari aut saltem in dubium revocari non posse, declaravit Congreg. s. Officii die 13 Jan. 1897 (3). c) obligatio: « is pro vero sensu habendus est ». ( 1) Sessio XIV, can. 3. (2) Sessio V, can. 4. (3) « Decretum hoc latum est, ut coerceretur audacia privatorum doctorum jus sibi tribuentium authentiam commatis Joannei aut penitus rejiciendi aut ultimo judicio saltem in dubium revocandi. Minime vero impedire voluit, quominus scriptores catholici rem plenius investigarent atque argumentis hinc inde accurate perpensis, cum ea, quam rei gra– vitas requirit, moderatione et temperantia, in sententiam genuinitati contrariam inclinarent, modo profiterentur se paratas esse stare judicio Ecclesiae cui a Jesu Christo munus demandaturn est sacras Litteras non solurn interpretandi, sed etiam fideliter custodiendi » (Declar. s. Officii, 2 Junii 1927).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz