BCCCAP00000000000000000000483

DE PRINCIPIIS INTERPRETATIONIS 81 ---·"~-----------~-------~ ------ b) norma: « sensus quem tenuit ac tenet s. mater Ecclesia... ». Quem sensum proponit Ecclesia (docens) multis mediis, variis modis et vi diversa. Media, quibus Ecclesia nobis manifestat sensum genui- num s. Scripturae sunt : u) opera ss. Patrum, de quibus erit specialis tractatio ; j'l) declarationes conciliorum et summorum Pontificum ; y) catechismi et libri liturgici Ecclesiae universalis ; o) opera exegetarum, dogmaticorum et moralistarum ca– tholicorum, in quantum sunt approbata ab Ecclesia. Modis diversis sensus proponitur ab Ecclesia : u) modo solemrzi vel ordinario. Solemni, quando Papa ve! concilium oecumenicum aliquam explicationem textus sacri ab omnibus fidelibus acceptandam esse declarat ; ita conci– lium Trid. significavit verba institutionis Eucharistiae (Matth. 26, 26 ss) esse proprio sensu acceptanda (1); ordinario vero, quando haec explicatio traditur magisterio ordinario Ecclesiae: catechesi, praedicatione, liturgia, disciplina theologica. [3) directe ve! indirecte. Directe, quando Ecclesia non aliud intendit praebere quam interpretationem biblicam, ex. gr. aquam baptismi, de qua in joan. 3, 5, esse intelligendam aquam veram et naturalem; indirecte autem, quando intendit proponere, non quidem sensum textus sacri, sed doctrinam quamdam, ad cujus tamen demonstrationem adducit textus bíblicos; ita conc. Vat. pro primatu s. Petri. y) positive vel negative. Primo modo, quando declaratur hunc sensum textus esse genuinum ; altero autem modo, quando docetur hunc sensum propositum non esse verum ; ex. gr. loca biblica, secundum quae Jesus-Christus videtur esse minor Patre, non esse sensu Ariano intelligenda. Vi diversa interpretatio biblica potest ab Ecclesia pro– poni: tanquam vera ve! saltem tamquam secura. u) Tanquam vera. Quando Ecclesia sive solenmi judi– cio sive ordinario et universali magisterio interpretationem ut (1) Sessio XXJI, can. 2. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz