BCCCAP00000000000000000000483

80 DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE ----------~ -------------------------------- ve! !ex associationís affectuum, cujus praeclara et multa exempla praebent Psalmistae, Job, s. Paulus. Subsidia habes in variis grammaticis hebraicis, ara– maicis et graecis ; in concordantiis realibus et lexicis realibus. Art. II. - De regulis specialibus interpretationis. In interpretandis Litteris sacris, q uatenus sunt opus divi– num exegeta observare debet non tantum principia communia ve! rationalia, verum etiam specialia ve! revelata, quae re– ducuntur ad tria: sensus Ecctesiae, consensus Patrum, anatogia fidei. Duo priora sunt positiva, tertium potius negativum. § 1. - De sensu Ecclesiae. Principium. « In rebus fidei et morum ad aedifi– cationem doctrinae christianae pertinentibus, is pro vero sensu s. Scripturae habendus est quem tenuit ac tenet sancta mater Ecclesia,,. Probatio. Quod principium, a concilio Vaticano pro– positum, non est aliud quam sanctio solemnis praxis universalis et perpetuae Ecclesiae, jam agnitae a concilio Tridentino. Declaratio. Explicatur principium, et quidem ejus a) ambitus : « In rebus fidei et morum ad aedifka– tionem doctrinae pertinentibus... ». In rebus mere profanis, quae nullam, nec directam, nec indirectam relationem ad aedificationem doctrinae christianae habent, etiamsi hagiographus de illis per accidens scripserit, exegeta non tenetur sequi sensum Ecclesiae. Ita, licet antiquitus usque ad saec. XVI omnes fere scrip– tores ecclesiastici tenuerint terram, non solem, esse centrum immobile universi, et stationem solis descriptam in ]os. c. 9 esse obvio sensu intelligendam, tuto meritoque relinquitur hodie haec communis interpretatio.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz