BCCCAP00000000000000000000483

DE PRINCIPIIS INTERPRETATIONIS 79 § 3. - De contextu. Notio. Contextus vocatur nexus verborum, idearum et motuum animi cum praecedentibus et sequentibus. Nexus verborum, qui dicitur grnmmaticus, sequitur le– ges grammaticae (morphologiae, syntaxis et poeseos). Nexus idearum, qui logicus appellatur, sequitur leges logicae ; proximus, si extenditur ad unam propositionem, remotus, si ad piures propositiones ; - remotissimus, si ad piures libros ve! ad omnes libros sacros extenditur. Nexus motuum animi, qui nominatur psychologicus, sequitur leges psychologicas, et quidem ve! associationis idea– rum, ve! associationis affectuum. Regula. Quaenam sint determinatae significatio– nes verborum sententiae biblicae docet contextus grammaticus, logicus psychoiogicusque. Nihil evidentius, cum sit principium fundarnentale omnis scriptionis. Quot confusiones, quot contradíctíones, quot erro– res detecti sunt in Biblia ex eo solo, quod contextus neglectus sit aut insufficienter examinatus sit ! Modus agendi. Interpres debet minute contexturn gram– maticum investigare, sel. conjunctionem, formationem ordi– nemque verborum ; naturam, copulationern et mutuam rela– tionem propositionum. Debet etiam sedulo contextum logicum explorare, et quidem secundum genera litteraria. Alium nexum idearum et rerum reperies in !ibris historicis, qui sequuntur ordinem chronologicum, alium in epistola ad Hebraeos (nexus dogma– ticus), a!ium in Apocalypsi (nexus opticus), alium adhuc in Evangelio s. Matthaei, ubi nexus mixtus, sel. historico-syste– maticus detegitur. Corztextus psyclwlogicus saepe inspiciendus est. Fieri potest ut ea quae logice non conjunguntur, optime cohaereant si consideratur !ex associationis ideanl!ll ita frequenter explicantur digressiones, ex. gr. Rom. 5, 12-18; I Cor. 8, 1-4

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz