BCCCAP00000000000000000000483

DE PRINCIPIIS INTERPRETATIONIS 77 ----------- ---------- 2° significationes varias verborum, quibus uti poterat; 3° significatiorzes determinatas, quas verbis suis tribuit; aliis verbis : circumstantias historicas, usum loquendi et contextum. § 1. - De circumstantiis historicis. Notio. Circumstantiae historicae vocantur hic omnes illae, quae quemdam influxum exercuerunt in conscriptionem libri biblici. Regula. Ut possit interpres intelligere sensum sententiarum et libri hagiographi, debet ante omnia attente considerare circumstantias historicas, quae praecesserunt, causaverunt et ambierunt editionem hujus libri. Interpretatio quae certe contradicit illis circumstantiis, erronea est; si vero non, erit vera, si quadrat insuper ad usum loquendi et contextum. Etenim, sicut omnis homo in omnibus fere rebus depen– det plus minusve a rebus et hominibus sui temporis, ita omnis scriptor fere in omnibus dependet a cultura sui aevi ; proinde nequit scriptum ejus intelligi nisi accurate cogno– scantur circumstantiae illae historicae. Ratio procedendi. Interpres biblicus debet primum explorare quaestiones introductorias in unumquemque librum sacrum: occasionem, finem, argumentum, genus litterarium, linguam, stylum libri, aetatem et locum compositionis et per– sonalia auctoris ejus ; et his cognitis investigare ea omnia, quae de cultura illius temporis scitu necessaria et utilia sunt. Exempli gratia, ex notitia generis litterarii alicujus librí vel capitis hiblici dependet quaestio utrum hic usus loquendi an alius, utrum contextus sic an aliter intelligendus sit ; ita verba Cantici Canticorum, quia est liber allegoricus, saepis– sime sumenda erunt secundum tropicam significationem. Subsidia habebit interpres in variis manualibus Intro– ductionis in libros sacros et in operibus, quae de historia, de archaeologia, de geographia etc. agunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz