BCCCAP00000000000000000000483

76 DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE salutis nostrae aeternae, interpretandae sunt non solum velut Iitterae profanae, verum etiam et principaliter ut litterae sa– crae et divinae. Quapropter requiruntur conditiones morales et intellectuales ; morales, ut docet LEo XIII: « ... ad illas propterea intelligendas exponendasque semper ejusdem Spl– ritus indigemus adventu ~ (S. H,rn. in Micfz. 1, 10), hoc est lumine et gratia ejus : quae sane, ut divini Psaltae fre– quenter instat auctoritas, humili sunt precatione imploranda, sanctimonia vitae custodienda .> (1 ). Humilitas profunda primum exigitur, quia Pater coele– stis abscondit mysteria sua a sapientibus et revelat ea par– vulis (Mattfz. 11, 25). Dein oratio fervens, ut accipiat horno lumen et gratíam Spiritus sancti: "Da mihi intellectum, implorabat Psalmista, ut sciam testimonia tua > (Ps. 118, 125). Ultimo sanctimonia vitae, < quoniam in ma!evolam ani– mam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis > ( Sap. 1, 4) ; revera ille, qui credit firmiter in Ver- bum Dei et illud aclimplet perseveranter, nunquam offendetnr obscuritatibus et difficultatibus Scripturae, intrabit semper al– tius in mysteria Dei et possidebit illa. Quod ad conditiones intellectuales attinet, exigitur ab interprete, ut servet regulas interpretationis generales simulac speciales; generales aut rationales, quae valent etiam pro vero expositione cujuscumque libri humani; speciales vero aut reve– latas quae ad interpretationem omnis libri inspirati requiruntur. Art. I. - De regulis generalibus interpretatíonis. Ut inveniat genuinum sensum cujuslibet libri textusve sacri, interpres, praevia inquisitione verae lectionis plerumque in editionibus criticis Bibliorum facta, tria spectare debet: 1 º ideas communes et particulares fzagiographi et aevi ejus; (1) Encycl. • Providentissimus •, DB p. XIII.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz