BCCCAP00000000000000000000483

DE PidNCIPIIS INTERPRETATIONIS 75 --------------------·--·----·-·----·------- que sempiternas origines repraesentant, consuevit (Ecclesia) tum in ecclesiasticis officiis, tum in sacrosancta liturgia adhi– bere et ad illius Virginis primordia transferre, quae uno eodemque decreto cum divinae Sapientiae incarnatione fuerant praestituta ». - In accommodatione vero a!lusiva adhibeantur verba scripturistica, quin addatur : < Scriptura dicit » ve! si– mile quid (1). Utilitas. Cum omnia et singula verba Scripturae sint sancta et vivifica et divina, ita fit ut accomodatio earum, ve! etiam pure allusiva, foveat unctionem et pietatem. Utinam omnes sacerdotes et fideles loquantur et scribant ut sanctus Bernardus aut Bonaventura, quorum sermones erant lítteris sacris saginati l Cap. II. - DE PRINCIPIIS lNTERPRETATlONIS. Scripturas sacras exponere, vel quoad sensum litteralem, pertinet ad earum auctorem principem, id est ad Spiritum sanctum, qui illas authentice interpretatur per auctores inspi– ratos vel per infallibile magisterium Ecclesiae. Non agitur hic directe de hac expositione, sed tantum de interpretatione scientifica. Scripturae autem, utpote opus Spiritus sancti et fons (1) Non agitur hic de accommodatio!1e abusiva s. Scripturae, qua verba divina applicantur in finem indebitum. Quae non est inventio sen– sus biblíci, sed peccatum plus minusve grande in Verbum Dei. Contra quam abusionem Concilium Tridentinum decreto « lnsuper » clausulam adjunxit: « Post haec temeritatem illam reprimen, volens, qua ad pro– fana quaeque convertuntur et torquentur verba et sententiae sacrae Scripturae, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adu!ationes, detractiones, superntitiones, impías et diabolicas incantationes, divinationes, sor tes, Ji– bellos etiam famosos: mandat et praecipit ad tollendam hujus modi irreve– rentiam et contempturn, et ne de cetero quisquam quomodolibet verba scripturae s. ad haec et similia audeat usurpare, ut omnes hujus generis homines, temeratores et violatores verbi Dei, juris et arbitrii poenis coé!rceantur » ( Sessio IV, • De edit. et usu ss. libr. • ).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz