BCCCAP00000000000000000000483

DE SENSIBUS S. SCHIPTURAE 73 § 2. - De sensu consequenti. Notio. Sensus consequens est ille qui ex verbis ve! typis biblicis legitima argumentatione infertur. Sub hoc nomine non comprehendimus sensum consequen– tem improprie dictum, qui vere non excedit limites sensus litteralis aut typici, quando sel. ipsa conclusio formaliter dedu– citur ab hagiographo, ex. gr. Hebr. 7, 2-28, ubi s. PAuLus ex historia Melchisedech demonstrat praeeminentiam sacerclotii Christi super illud Levi ; vel quando conclusio aequipollenter habetur in Biblia, sicut pars in toto, ve! particulare in univer– sali, aut relatum in correlato, ex. gr. Rom. 8, 28: "diligen– tibus Deum omnia cooperantur in bonum >, omnia, sel. bona materialia, spiritualia, supernaturalia, necnon mala physica et moralia huius mundi. Sensum consequentem vocamus illum, qui vere transcen– dit limites sensus litteralis et typici et qui nonnisi adhibita altera praemissa deduci potest. Qui vocari potest sensus expli– catus, per oppositionem ad sensum explicitum et implicitum. Liceltas. Absque dubio deductio consectariorum e ver– bis typisque biblicis quae facta est multoties ab hagíographis, a ss. Patribus, Doctoribus et theologis Ecclesiae, et quae causa fuit mirabilis progressus doctrinae fidei et mornrn, di– cenda est licita. Aestimatio. Quia ratio humana est instrumentum defi– ciens, sensus consequens neq uit simpliciter appellari biblicus eodem modo ac sensus explicitus, attamen consectaria legitime deducta Spiritum sanctum, auctorem principem Scripturae, non Jatent, proinde quodammodo ipsi Deo attribuenda sunt, ut recte notat s. AuousT1Nus: , Ille quippe auctor (inspiratus) in eisdem verbis, quae intelligere volumus, et ipsam senten– tiam forsitan vidit ; et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori, sine dubitatione praevidit; irnmo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit > (1). (1) De doctrina christ. 3, 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz