BCCCAP00000000000000000000483

72 DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE ------------ ------------ S. PAuws applicat verba Lev. 26, 12 de habitatione fu– tura Dei in medio populi Israel ad unumquemque hominem justum (JI Cor. 6, 16; cf. I Cor. 6, 19 s). Pariter ss. Patres et Doctores Ecclesiae frequenter recur– runt ad latiorem interpretationem Verbi Dei, ex. gr. Gen. 1, 26: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ) ; Is. 6, 3: « Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth , . Optime ergo asserit LEO xm in Encyclica Providentissi– mus: « Eorum enim verbis, auctore Spiritu sancto, res multae subjiciuntur quae humanae vim aciemque rationis longissime vincunt, divina sel. mysteria, et quae cum illis continentur alía multa ; idque nonnumquam ampliare quadam et recondi– tiore sententia, quam exprimere littera et hermeneuticae leges indicare videntur " (1 ). Limites. Ne sensus plenior confundatur cum aliis sen– sibus biblicis, neque adsit sensus litteralis pluralitas, duae conditiones praerequiruntur: a) ut sensus plenior sit verus, ut nitatur veritate; quod est evidens ; b) ut f undetur super litteram Bibliae (2). Ita, quin violentiam inferamns veritati di vinae et litterae textus supracitati Is. 6, 3, intelligimus, luce revelationís Novi Testamenti illustrati, dogma ss. Trinitatis jam ibi a Deo ma– nifestatum. A.estimatio. Si sensus plenior nititur consensu unanimi Patrum ve! declaratione infallibili magisterii ordinarii ve! extra– ordinarii Ecclesiae, summam habet vim; ex. gr. textus jac. 5, 14 s prout exponitur a Concilio Tridentino (3); secus, minorem plus minusve pro pondere rationum. (1) Enchir. Bibl. p. 33 s; Cf. DB Suppl. « Critique biblique », col. 223 s ; lnstit. biblicae, I vol., p. 384 s. (2) CL ZARB, in Revue thomiste, St Maximin, 1932, p. 270 ss. (3) Sessio XXIV, « De extr. unctione »; cf. DB Suppl. « Critique bibl. » 224 s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz