BCCCAP00000000000000000000483

70 DE INTERPRETATIONE S. SCR!PTURAE --------- --------- ----------------- Iectus... Ceterae scientiae sunt contentae sub uno sensu, sed in hac est multiformis, et in hac significant voces et res~ (1 ). Extenslo. Quamvis totum Vetus Testamentum sit quo– dammodo umbra Novi Foederis, non licet tamen omnes et singulas res quae illic leguntur typice exponere : « Non omnia sunt imagines, sed et veritates; non omnia umbrae, sed et corpora » (2), ut jam animadvertit TERTUL– LIANUS; ut puta ea quae respiciunt Deum, Christum, aevum messianicum, virtutem perfectam, felicitatem aeternam. Nihilominus non debemus sensum typicum nirnis coar– ctare. Non solum in Vetere, sed etiam irz Novo Testamento inveniuntur typi. Hic quoque dctegi possunt imagines et umbrae futurorum. Certe s. PAuLUs tropologice interpretatur factum, quod Christus passus sit extra portam (Hebr. 13, 13), attamen cavendum ne perfectum quid proponatur tamquam typus imperfecti, ne ex. gr. resurrectio Christi exponatur tamquam typus resurrectionis nostrae, cum sit e contrario causa efficíens et exemplaris ejus. Aestimatio. Magni aestirnare debernus sensum typicum, testante LeoNE XIII: « Caveat (interpres) ne illa negligat quae ab eisdem Patribus ad allegoricam similernve sententiam trans– lata sunt, maxime quum ex litterali descendant et multorum auctoritate fulciantur. Talem enim interpretandi rationem ab Apostolis Ecclesia accepit, suoque ipsa exemplo, ut e re patet liturgica, comprobavit; non quod Patres ex ea conten– derent dogmata fidei per se demonstrare, sed quia bene frugiferam virtuti et pietati alendae nossent experti > (3). Cum sit vere intentus a Spiritu sancto, sem,us typicus valet demonstrare vetitatem fidei, si tamen divinitus constat de ejus existentia ; si enim fulcitur testimonio auctoris inspi- (1) Col!. Xlll in Hex. iO. (2) De resurr. carnis, n. 20. (3) Encycl. Providentissimus, DB p. XXlll.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz