BCCCAP00000000000000000000483

PROLEGOMENA 7 § 2. - De lntroductione in S. Scripturam. Notio. - Sensu lato Introductio complectitur omnes scientias et notitias, quae quomodocumque necessariae sunt ad intelligentiam totius Scripturae. Quae scientiae multae sunt ; quae notitiae ita numerosae et intricatae sunt, ut omnes nequeant in hac vita acquiri. Sensu vero stricto dicitur: disciplina theologica syste– matice exhibens illas notitias historicas et criticas, quae pro– xime inserviunt interpretationi et defensioni S. Scripturae. Necessitas. - Si quis probe percipere velit ea, quae leguntur in opere quodam classico praevia institutione speciali indiget, multo magis id necessarium erit illi, qui divinos libros intelligere desiderat, qui a diversissirnis auctoribus, et quidem antiquis et orientalibus, conscripti sunt, in quibus sunt quaedam (imo multa, in tota Scriptura) difficilia intel– lectu, quae indocti et instabiles depravant... ad suam ipsorum perditionem" (JI Petri 3, 16). Methodus, qua quaestiones introductoriae pertractari possunt, est duplex. Prior est historico-critica, quae, abstrahendo a doctrina supernaturali et normis positivis Ecclesiae, libros sacros qua opera humana considerat, indeque statuit ea, quae constituunt fundamentum scientificum revelationis divinae; ex. gr. genuini– tatem, integritatem, genus litterarium, originem humanam etc. librorum sacrorum. Altera methodus est dogmatico-positiva, quae perscru– tatur eos libros, prout surzt a Deo irzspirati et doctrinae ecclesiasticae tanquam basi imponit interpretationem. De facto juvat utramque methodum conjungere, ita tamen ut multo rnajorem laborem conferamus ad eruendum sensum sacrarum Litterarum (finis primarius) quam ad defendendas illas adversus incertos adversarios (finis secundarius). l:.volutio historica. - Jam aetate patrística quaestiones introductoriae modo generali tractabantur; ita ex. gr. ab Ori-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz