BCCCAP00000000000000000000483

DE SENSIBUS S. SCRIPTURAE 69 tuet regnum, unitatem populi, cultum sicut erat tempore Da– vidis, sed adhuc multo melius (Ez. 37, 24 ss). S. ]oamzes notat id quod observabatur in immolatione agni paschalis (Ex. 12, 46) adimpletum esse in Agno Dei qui immolatus est in cruce pro peccatis mundi (19, 36) ; serpentem aeneum a Moyse exaltatum typum esse Christi qui exaltatus in cruce nos praeservat a morsibus serpentis infernalis (3, 14 s, cf. Num. 21, 9). Pariter Apostolus gentium nobis demonstrat, Adam qua caput omnium hominum esse iypum Christi qua caput omnium regeneratorum (Rom. 5, 12 ss); Melchisedech esse typum Christi sacerdotis et regís (Hebr. 7); Saram et Bagar necnon filios suos pratfigurare duo testamenta ( Gal. 4, 22 ss); et in genere multa alia quae accidebant lsraelitis esse typica : Haec autem omnia in figura contingebant illis > (/ Cor. 10, 11), ve! quae ipsis praecepta erant: e Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatomm : quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi > ( Col. 2, 16 s). b) Trnditio. Quod semper tenuit traditio sive judaica sive christiana. PiHLo, JosErHus FLAVIUS, Talmudistae agnoscunt explicite sensum typicum. In operibus ss. Patrum, Doctorum et scriptorum Eccle– siae, in libris liturgicis, in declarationibus sum11zorum Ponti– ficum innumera testimonia inveniuntur de indole typica ss. Librorum. Ita s. JusT1Nus : « Interdum Spiritus s. efficiebat, ut ciare et aperte aliquid fieret, quod quidem typus erat futuri » (1). S. THOMAS : « Auctor s. Scripturae est Deus, in cujus potestate est, ut non solum voces ad significandum accom– modet, ... sed etiam res » (2). S. BoNAVENTURA: < Habet autem Scriptura multos intel- ( 1) Dial. cum Tryplz. 114. (2) Summa tlzeol. 1, q. 1 a. 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz