BCCCAP00000000000000000000483
DE SENSIBUS S. SCRIPTURAE 67 propositionum, sic interrogationem, dubitationem, concessio– nem, antithesim, optationem etc. Si alicubi sensus proprius retineri nequeat, saltem sen– sus improprius adsit oportet. Revera leguntur in Verbo Dei scripto omnes, vel fere, species locutionis metaphoricae, sive illae quae restringuntur ad unum aliudve verbum, ex. gr. metonymia, synecdoche, catachresis, sive illae quae ad integras sententias, imo narrationes extenduntur, uti alle– goria, personificatio, anthropomorphismus, parabola, fabula (]ud. 9, 7-15)... Singularitas. Contra quosdam interpretes, qui conten– dunt saltem in nonnullis locis biblicis piures sensus litterales subesse, asserendum est 1.micum esse sensum Htteralem. Quod tuentur theoretice et practice plerique Paires et Doc– tores et tam vete res quam recentiores scriptores Ecclesiae (1 ). Ipsae Scripturae sacrae, vel ipsi textus qui multiplicem interpretatio11em patiuntur et accepenmt, suadent non pluralita– tem sed singularitatem sensus litteralis, cf. ex. gr. Rom. 10, 18; Hebr. 11, 21 ; / Cor. 9, 9 s etc. Adde quod frequentissime oriretur confusio valde perniciosa si textus sacri haberent sub una littera piures sensus verbales. Summopere aestimet theologus, conciona– tor et scriptor sensurn litteralem, quia est sensus directe a Spiritu sancto intentus ; ille qui fundamentum solidum prae– bet aliis sensibus; ille qui vim et efficaciam habet apud omnes hornmes. Art. Il. - De semm Sensus spiritualis est ille quern Spiritus san– ctus immediate rebus et mediate tantum verbis biblicis expri– mere intendit. (1) iis aclnumerari videtur s. THOM:AS (cf. Summa tlzeol. 1, q. 1 a. 10; Quodl. 7, e¡. 6), probabiliter etlam s. AUGUSTINUS. Accidit 11011 raro ut ss. Doctores et expositores, quando se11sus est obscurus aut dubius, prvpoaant piures interpretationes probabiles.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz