BCCCAP00000000000000000000483
SECTIO TERTIA DE INTERPRETATIONE S. SCRIPTURAE Ultima pars Introductionis generalis, quae vocatur Her– meneutica (1) exhibet, reg1:1las, quibus sensus s. Scripturae tuto erui possit. In qua tractatione disserendum erit ante omnia de varíis sensibus s. Scriptnrae, sel. 1" DE INTERPRETATIONIS OBJECTO; dein 2 1 ) DE INTERPRETATIONIS PRI:'\CIPIIS; et 3'' DE INTERPRETATIONIS HISTORIA, Cap. I. - DE SENSIBUS S. SCRIPTURAE. Sensus hic intelligitur illud mentís conceptum, quod hic et mmc hoc vocabulo ve! illis vocabulis exprimitur (2). Distinguendus est a significatione verbi, quae est notio vocabulo in se spectato conveniens ex usu. Dum significatio ejusdem verbi multiplex esse potest, sensus relate ad inten– tionem illius qui hic et nunc cogitata sua exprimit, nisi am– bages agere velit, semper unicus est. Sensus igitur s. Scripturae intelligitur omnis notio, quam Spiritus sanctus verbis a se inspiratis, immediate vel mediate, exprimere intendit. (!) Ab i'0psvEvELv, interpretari. Applicatio vero principiorum her– meneuticae dicitur exegesis, ab ;;::;1r¡Efoílm, quae tamen vox idem si– gnifica t. (2) Sensus designat a) sentiendi facultatem; b) organa quibus sen– timus; e) id quod mente conceptum est; d) id quod exprimitur verbis, quibus manifestantur cogitat:ones mentís. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz