BCCCAP00000000000000000000483

62 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE sitas illum accuratius aclhuc emendandi. Quod est munus criticorum, qui mediis semper aptioribus conficiunt et in edi– tionibus criticis nobis tradunt textum emendatum, de cujus auctoritate nunc certiores facti esse debemus. I. Confectio. Subsidia, quae in manu sunt critici, ut restauret textum sacrum, fiunt de die in diem ampliora et perfectiora. Habentur enim textus primigenii, versiones anti– quae, codices manuscripti, citationes scriptorum antiq uorum, papyri qui deteguntur, biblia polyglotta, recensiones, appara– ms et editiones criticae anteriores... Ratio, qua critici procedunt, sat secura est. Quaerunt primum quid singuli testes valeant ; ad quasnam familias reducantur ; quaenam mutua sit earum dependentia ; in quo ab invicem discrepent ; quomodo propagatae sint lectiones variantes ; quae sit causa earum respectiva. Termhms hujus operis est electio ex omnibus lectioni– bus variantibus unius lectionis veme ve! probabilioris aut conjecturalis. Eliminantur primum cae quae certo f alsae surzt juxta principia haec: a) Excludendae sunt lectiones, quae rwllum aut erroneum sensum fundant; quae contradictiones apertas cum aliis lccis in s. Scriptura aut cum veritatibus naturaliter certis inducunt ; b) lectiones quae cwn contcxtu claro et indubitato pugnant; sed videndum est, num revera talis pugna adsit ; e) lectiones quae cw11 legibus linguae, cum ratione scribendi, cum consuetudíne auctoris pugrzant, repudiandae sunt. At considerandum est nos in hac materia plurima ignorare, scriptores non semper eamdem rationem scribendi et verborum usum sequi, neque fü:ere nostrum mo– dum cogitandi et ratiocinandi simpliciter ad illos transferre ( l ). Deinde, ínter lectiones probabiles retirzenda est ea quae est ve! videtur vera aut probabilior. Quod negotium multam exigit prudentiam in applicandis principiis positivis: a) Lectio, quae omnium Jere testium auctoritate munitur, maxime si sunt testes independentes ab invicem et antiqui, sine haesitatione recipienda est, nisi in se suspecta sit et valde improbabilis. b) Lectio, quae occurrit in pluribus versionibus ab invicem inde– pendentibus, uti Alexandrina, Syriaca, Vulgata, praecipue si accedit in (l) Cf. p. 228.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz