BCCCAP00000000000000000000483
60 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE etiam quae alicujus momenti sunt in rebus atque sententiis »(1). b) Usus quoque continuus Vulgatae in Ecclesia per multa saecula certos nos facit de incorruptione ejus doctri– nali: « Porro, ut recte animadvertit BELLARMINUS, Ecclesiam totis octingentis ve! nongentis annis germana Scripturae in– terpretatione caruisse atque in iis, quae ad fidem et religionem pertinent, errores interpretis nescio cujus pro verbo Dei co– luisse, mirum est > (2). e) Quod perspicuum est illi, qui examine critico textum Vulgatae contulerit cum textu primigenio et versionibus anti– quis. II. lncorruptio vero perfecta Vulgatae sive qua textus hieronymianus, sive qua textus biblicus non exsistit nec umquam ab Ecclesia declarata est. Licet Patres Tridentini authentiam Vulgatae declarassent, nihílominus agnoverunt textum ejus valde mendosum esse, proinde statuerunt in decreto, ut posthac s. Scriptura potis– simum vero haec ipsa vetus et vulgata editio quam emen– datissime imprimeretur. Idem dicendum est de editione Sixto-Clementina. Asse– ritur quidem in praefatione ejus : illam « ceteris omnibus, quae ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem purio– remque esse », tamen illam, ut ibi conceditur : « omnibus numeris absolutam pro humana imbecillitate affirmare diffi– cile est ~. CONCLUSIONES DE USU VULGATAE. Ex his quae dicta sunt de incorruptione doctrinali et relativa Vul– gatae deducuntur sequentes conclusiones negativae et positivae. A. CONCLUSIONES NEGATIVAE. Non declaratur Vulgatam: a) esse unicum textum authenticum adhibendum in Ecclesia latina: licet ergo theologo et praedicatori allegare Bibliam juxta textum pri– migenium ve! alias versiones antiquiores; (1) De verbo Dei, 11, 10. (2) Loe. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz