BCCCAP00000000000000000000483
6 PROLEGOMENA Partitiones. - 1 º logicae hae sunt : A. pro V. Test.: " Lex et Prophetae > (Matth. 22, 40); Lex, Prophetae et alii Iibri > (Prol. Eccli.). Lex amplectitur quinque libros Moysis. Prophetae, sel. priores: ]os., Jud., Sam., Reg. ; atque posteriores: tres majores et duo– decim minores. A!ii libri ve! Hagiographa, np. 3 majora: Pss., Prov. et Job; 5 volumina ve! · meghil– loth >: Cant., Rut!z, Lam., Eccl., Esth.; Dan., Esdr., Neh., Chron. Apud Christianos distinguuntur in historicos, didacti– cos et propheticos. B. pro N. Test. antiquius : Evangelium et Apostolus ; recentius: Iibri historid, didactici et propheticus. 2° liturgicae. Apud Judaeos Lex dividebatur olim in 167 ordines (sedarim) et hodie in 54 sectiones (parashijjoth) in anno legendas, quibus respondent totidem dimissiones (haftaroth) e Prophetis desumptae. Apud christianos vero, quando cessaverunt legere ínte– gros libros N. T., invaluit mos a saec. V seligendi, sicut jam antea e V. T., pericopas tum ex Evangelio tum ex Apostolo. 3º practicae. Ut redderetur facilíor usus Scripturae, magna opera unius auctoris divisa sunt in plura; ita Lex in quinque libros, Sam. in duos etc.; propter quod computantur nunc 73 libri ve! 72, si conjunguntur Lam. cum libro Jere– miae (ita Trid.): 45 in Vetere et 27 in Novo Testamento. Singuli libri iterum in capita distribuía sunt; divisio hodie usitata venit a Card. Stephano Langton (t 1228). Denique s. XVI capita dispertita sunt in versus a Sancte Pagnini pro libris protocanonicis V. T. (quae divisio substan– tialiter eadem est ac illa Massoretarum) et a Roberto Ste– phano pro reliquis libris totius Scripturae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz