BCCCAP00000000000000000000483
58 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE vetus et vulgata editio pro authentica haberetur, a nemine rejiceretur et quam emendatissime imprimeretur. Quam emendationem criticam Patres Tridentini sanctae Sedi commiserunt. Propterea Pius IV cornmissionem ad hoc instituit, quae optimum textum restauravit. Sixtus autem V plurimis emendationibus correctorum reprobatis textum iterum, praesertim juxta Biblia Lovaniensia (a. 1547), correxit et imprimi jussit. Quae editio primo ad !ucem edita est a. 1590 et vocatur Sixtina. Cum haec Vulgata vehementer lmpugnaretur, iterum Sixto mortuo ernendata est. Quae editio, regnante Clemente VIII, primum prodiit sub nomine Sixti a. 1592; altera editio a. 1593, et tertia, multis foedata mendis, a. 1598. Ab a. 1604 additum est nomen Clementis. Unde nomen « Vulgata Sixto-Clemen– tina ». Quamvis editio minorem laudem mereatur quam illa quae a Commissione Pii IV adornata erat, tamen « ceteris omnibus, quae ad hanc usque diem prodierint, emendatiorem, pur;orem esse, minime dubitandum" asserit praefatio. Ex illo tempore editiones Clementinae cum suis correc– toriis ad calcem impressis praebuerunt semper usque ad no– stra tempora exemplar juxta quod textus sacer in Ecclesia latina edendus erat. Quapropter unitas et stabilitas quam re– staurare voluit concilium Tridentinum actu perfecta est et in posterum remanebit. Pius X quidern dedit a. 1907 ordini s. Benedicti nego– tium, ut Vulgatae texlum, qualis ab ipsius Hieronymi manu styloque prodierat, in quantum possibile, restitueret. Sed uti jam advertí potest e libris recognitis Pentateuchi differentiae nec graves nec multae exsistunt. § 3. - Auctoritas. I. lncorruptlo substantialis Vulgatae nostrae invicte stabiliri potest decreto solemni concilii Tridentini, usu ejus millenari et examine critico. a) Decretum « Eadem sacrosancta Synodus ». Cum piures editiones Vulgatae et novae versiones latinae ortae
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz