BCCCAP00000000000000000000483

DE !NCORRUPT!ONE TEXTUS TRANSLAT! 57 universitas Parisiensis effecit ut Vulgata Alcuini tamquam exemplar inserviret in praelectionibus theologicis ; attamen textus ille exscriptus erat e codice non modice corrupto et interpolato (1 ). Qua de causa orta sunt correctoria biblica, np. Biblia adornata juxta apparatum criticum, ve! etiam ap– paratus critici separatim editi. Viri docti collegerunt lectiones variantes ex textibus primigeniis, necnon ex antiquis versio– nibus, ex manuscriptis Vulgatae ve! auctoribus latinis de– sumptis, notatis tamen lectionibus recipiendis. Quae correctoria bíblica separatim ve! cum Bibliis edebantur, ita Correctorium Parisiense, Corr. Senonense, Corr. Sorbonicum. Quia autem haec correctoria neque ínter se similia erant, neque immutata remanebant (2), neque ubique recepta erant, neque ab Ecclesia approbata, non potuit corruptio ulterior textus impediri. Arte typographica inventa, sors Vulgatae non melior ef– fecta est. Multae quidem editiones typographicae inde ab a. 1450 cura editorum catholicorum ad lucem prodierunt, sed etiam postea cura Protestantium. At editores, paucis exceptis, quemlibet textum praejacentem typis excudebant. Ita factum est ut multae diversaeque editiones Vulgatae adhiberentur, ut versionem illam acatholici repudiarent, catholici illam negli– gerent vel ad libitum corrigerent. III. - Transmissio textus officialis. Attentis hisce abusibus, concilium Tridentinum necessa– rium judicavit quamdam unitatem et stabilitatem textus latini instaurandam esse. Unde statuit et declaravit, ut haec ipsa (l) De illo affirmat RoGER!US BACON: « Textus est pro majori parte horribiliter corruptus in exemplari vulgata, hoc est Parisiensi > (Op. min., ed. Brewer, London 1859, 330). (2) « Et in hoc aggravatur haec corruptio, quod quilibet corrigit pro sua voluntate. Nam quilibet lector in ordine Minorum corrigit ut vult, et similiter apud Praedicatores; et eodem modo saeculares. Et quilibet mutat quod non intelligit, quod non licet facere in libris poe– tarum, (Roo. BACON, Ep. ad Clementem IV).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz