BCCCAP00000000000000000000483
56 DE INC0RRUPTIONE S. SCRIPTURAE nem , , dum vero Italam « priscam , appellat et rarissime citat. Infeliciter accidit, ut textum autographum s. Hieronymi non jam habeamus. Textus primitivi testes antiquissimi sunt codices ex saec. VI et VII. Alii sunt originis ltalicae, ínter quos praeeminent codd. Amiatinus (s. VII-VIII), qui continet U. T. exc. Bar., et Ful– densis ab a. 541-46 (Evv. sec. harmoniam), Mediolanensis saec. VI (Evv.), Ottobonianus s. VII (Octat.). Alii autem originis Hispanicae, quorum praecipui sunt codd. Turonensis s. VII (Gen. -Num.), Toletanus s. VIII (U. T.). Alii denique originis insularis (Hibern. et anglosax.), uti Kenanensis s. VII-VIII (Evv.), Dublin. a. 812 (N. T.). Certum est varios codices reducendos esse ad piures familias ; juxta H. Quentin ad tres familias, quarum textus legitur in codici– bus Amiatino, Toletano et Ottoboniano. Archetypus autem eo– rum 11011 aestimandus est textus primigenius versionis Hie– ronymianae. I l. - T r a 11 s 111 i s s io t e x t u s med ia e v a l i s . Textus versionis Vulgatae, qui statim et ubique et fre– quenter transcriptus est, cito puritatem suam amisit, eo prae– cipue quod longo tempore Hala simul cum Vulgata adhibe– batur. Librarii enim vel transcribebant textum prout legebatur aut canebatur in liturgia, vel notabant lectiones discrepantes ex ltala in margine, quae pastea in ipsum textum Vulgatae introducebantur. Unde jam CAss1000Rus (t 570) regulas monachis dedit, quas sequi debebant in exscribendis codicibus Vulgatae. Sed extra monasterium ejus hae regulae non observabantur. Textum emendatum curaverunt IsmoRus Hispa!. (s. VII), ALcu1Nus a. 801, cujus textus tamquam archetypus multis servivit usque ad s. XIII, dein TuEoouLPuus (t 821), PETRUS DAMIANUS (t 1072), LANFRANCUS Papiensis (t 1089), STEPHANUS HARDING (1134), aliique. Qui tamen conatus non modo non impediverunt corrup– tionem textus, sed etiam aggravaverunt et dilataverunt. Inde
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz