BCCCAP00000000000000000000483

DE INCORRUPTlONE TEXTUS TRANSLATI 55 omnibus fideliter et eleganter versi sunt libri historici proto– canonici simul ac Job ; libri Salomonici, quamvis festinanter, tamen bene ; libri vero Tobiae et Judith sat libere translati sunt. In aliis libris arctius sequitur litteram hebraicam. § 2. - Transmissio. Textus Hieronymianus praejacet sub triplici forma gene– rali: a) textus antiquus, prout servatus est in codicibus an– tiquioribus ; b) textus mediaevalis, prout emendatus est inde a saec. VIII usque ad saec. XVf; e) Textus ojjicialis modemus, qui inde a concilio Tridentino adhibetur in Ecclesia. I. - Transmissio textus antiquioris. Non obstantibus impugnationibus adversariorum (ex. gr. Rufini) et reluctantia illorum, qui timebant perturbationem in fidelibus Christi textui LXX graeco ve! latino assuefactis (1), nova versio magno applausu recepta est, praecipue ab ami– cis s. Doctoris. Jam vivente illo exscripta est et vulgata est in dissitis regionibus. Anno 398 Lucinius Baeticus ex Hispa– nia notarios in Palaestinam misit, qui verslonem fideliter tran– scriberent et secum asportarent (2). Primum nova translatio excepta est in Gallia, ubi gene– raliter scriptores saec. V et VI allegant s. Scripturas juxta Vul– gatam. Paulatim ab omnibus ecclesiis Galliae, Hispaniae, Africae, Italiae recepta est, ita ut ab ineunte saec. VHI in usu esset in toto occidente. Nam s. IsrooRus Hispalensis testatur eam « generaliter ab omnibus ecclesiis usquequaque adhibi– tam .) (3). S. BeoA VENERABiLIS vocat illam ( nostram editio- ( i) « Hi qui me invidere putant uti!ibus laboribus tuis, tandem ali– quando, si fieri potest, intelligant propterea me no!le tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auc!oritatem tamquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus ple– bes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire con– sueverunt, (Auo., Epist. 82, 35; ML 33, 291 ). {2) HIER., Epist. 71, 5 (ML 22, 671). (3) De off. 1, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz