BCCCAP00000000000000000000483

54 DE JNCORRUPTIONE S. SCRJPTURAE hebraico, alios libros V. T. emendavit; qui textus autem fraude cujusdam periit. Denique, ut asserit Hieronymus, « ne Judaeí de falsitate Scripturae ecclesiis ejus (Christi) diutius insultarent" (1 ), ne haberent « subterfugiendi diverticula, sed suomet potissirnum mucrone » ferirentur (2), suscepit translationern V. T. ex he– braico. Et quidem circa a. 390 4 libros Regum vertit; postea 16 libros Prophetarum, Psalmos; a. 393 Job.; a. 394-95 Esd. et Neh.; a. 396 Para[.; a. 397 Prov., Eccl., Cant.; demum Pent., ]os., ]ud., Rutlz qui a. 405 absoluti erant. Transtulit quoque tempore incerto Tob. et juditlz. 3° Indo/es versionis. Ipse s. Doctor nota fecit nobis principia, quae adhibuit in opere suo. a) In emendando N. T. certe secutus cst ea, quae scribit a. 383 : « Ne mu!tum a lectionis latinae consuetucllne discreparent, ita calamo tempera vimus ut his tantum, quae sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere patere– mur ut fuerant » (3). b) Etiam in vertendo V. T. ratiorzcm habait antiquae versionis latinae, cuí christiani assuefacti erant : « Nos anti– quam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus " (4). Textum hebraicum reddidit fideliter quidem, sed non serviliter: « Non debemus sic verbum de verbo exprimere, ut dum syllabas sequimur, perdamus intelligentiam" (5). Simul tamen elegantiae linguae latinac, in quantum pos– sibile, studuit: « Et nos hoc sequimur, ut ubi nulla est de sensu mutatio, latini sermonis elegantiam conservemus » (6). Nihilominus principia haec non semper secutus est, ne– que eamdem diligentiam adhibuit in transferendis libris. Prae (1) Praej. irz Is. (2) Apol. adv. Ruflrzum III, 25. (3) Epist. ad Damas. (4) Epist. ad Surzrz. et Frete!. n. 66. (5) ibid. n. 29. (6) ibib, n. 54.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz