BCCCAP00000000000000000000483
52 DE INC0RRUPTI0NE S. SCRIPTURAE siones versionis Africanae; quae nominatur , Itala » (1). Nam, ut scribit s. AuouSTINUS : e Qui enim Scripturas ex hebraea lingua in graecam verterint, numerari possunt, latini autem interpretes nullo modo> (2). b) Textus, qui translatus est a nescimus quibus inter– pretibus, est graecus, nempe textus LXX pro libris V. T., textus primigenius pro libris N. T. e) Lingua, in quam versus est, est lingua rustica, ple– beja, quae non modice differt a lingua classica quoad voca– bularium, orthographiam et grammaticam. d) Modus vertendi servilis dicendus est, ex quo multi hebraismi et hellenismi (3). 2° Transmissio. Versio Itala, qua totum, non jam habetur. Ex illa remanent solummodo 5 libri deuterocanonici V. T. quos s. Hieronymus non transtulit, sel. 2 Mac/z., Sap., Eccli. et Bar., dein Psalterium Gallicanurn, quod autem ab Hieronymo emendatum est, et fragmenta multa in manuscrip– tis, in citationibus ss. Patrum scriptorumque ecclesiasticorum et in liturgia. 3° Auctoritas. Si agitur de incorruptione doctrinali, idem asserendum est ac de textu ex quo ad litteram derivatur. Secus repraesentat textum jam corruptum ve! Alexandri– num pro V. T. ve! neotestamentarium codicum saec. II ; qui textus postea multas alterationes assumpsit, praesertim ex eo, quod ope Vulgatae correctus sit. Art. V. - De versione Vulgata. Sub nomine « Vulgata ,, intelligitur versio s. Scripturae latina, quae quoad maximam partem est opus s. Hieronymi, in quo tres distinguendae sunt partes : (1) Nomen hodie applicatur ad omnia fragmenta superstita versio– num latinarum, quae factae sunt ante Hieronymum. (2) De doctrina christ. 2, 16. (3) < In ipsis autem interpretationibus !tala ceteris praeferatur,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz