BCCCAP00000000000000000000483
PROLEGOMENA § l. - De S. Scriptura in genere. Notio. - S. Scriptura est collectio librorum, qui Spi– ritu sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt , (Vatic.). Quae origo divina Bibliae revelat summam ejus digni– tatem, efficaciam supernaturalem et aeternam, et omnimodam universalemque utilitatem ( cf. l/ Tim. 3, 15-17). Nomina. - Vocatur Líber per excellentiam (Ps. 39, 8); Libri ve! Biblia (Dan. 9, 2), Libri sacri ve! Biblia sacra (I Mac/z. 12, 9), eo quod a Spiritu sancto veniunt, sancta continent et sanctos faciunt homines; lex (loan. 10, 34); Scriptura ve! Scripturae (JI Petri 3, 16), Litterae sacrae (JI Tim. 3, 15); Vetus Testamentum (JI Cor. 3, 14) et No– vum Testamentum (Tert.), eo quod libri sacri tradunt histo– riam et conditiones pacti, quod Deus inivit cum hominibus antiquae et novae Ecclesiae et promissiones, quas Christus morte sua meruit pro omnibus {1 ). Ita verificatur duplex significatio vocis hebraicae beritlz. Alia nomina hodie minus usitata sunt : bibliotheca sacra ve! divina, auctoritas, auctoritates, instramentum, pandectae sacrae. (1) Nisi aliud notetur, citatur Biblia secundum Vulgatam.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz