BCCCAP00000000000000000000483

DE INCORRUPTIONE TEXTUS TRANSLATI juxta omnes regulas criticae, passus est insuper multas alte– rationes ex parte librariorum, qui omittebant scriptionem signorum ve! falso i!la describebant. Qua de causa LucIANus, presbyter Antiochenus (t 312) et HEsvcHms ( t 311) novas emendationes LXX susceperunt, quarum valor criticus non bene dijudicari potest. Incorruptio integra nondum habetur in textu hodier– no, quia codices superstites V. A. non sunt independentes ab his tribus recensionibus, nec constat unam recensionem pure conservatam esse, neque editio admodum critica LXX adornata est hactenus ( 1 ). APPENDIX. Aliae versiones graecae. Postquam Judaei repudiaverunt versionem Alexandrinam, alias ver– siones graecas habere voluerunt. Ita imperatore Adriano (117-138) Aquilas, prnselytus oriundus ex Sinope in Ponto, V. T. graece prorsus serviliter transtulit. Aliam versionem, et quidem sub Marco Aurelio (161-180) proba– biliter, suscepit Samaritanus Sy mmachus, qui postea ad Judaeos trans– fugerat. Versio ejus eminet puritate et elegantia linguae. Eodem saeculo, Commodo imperante (180-192), proselytus Ephesinus, Tlteodotion, tertiam translationem instituit, quae ex parte videtur esse solummodo recensio LXX. Fit adhuc quaestio in Hexapla de versione «quinta>, «sexta» et < septima ». Art. II. - De versionibus aramaicis. Origo. Apud Judaeos ex exsilio babylonico reversos lingua hebraica paulatim in desuetudinem venit. Unde orta est consuetudo in synagogis sectiones biblicas, quae adhuc hebraíce praelegebantur, aramaice interpretandi. Quae inter– pretationes orales postea litteris consignatae sunt. Locis autem hebraicis, quae censebantur difficilia intellectu, adjiciebantur explicationes plus minusve breves. Quae paraphrasticae inter– pretationes aramaicae librorum sacrorum vocantur • targumim >>. (1) Editiones LXX sunt: Complutcnsis (1517), Aldina (1518-19), Sixtina (1586-87); Tischendorf (1850), Loch (1886) etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz