BCCCAP00000000000000000000483

48 DE INCOHRUPTIONE S. SCRIPTURAE rum Patrum intelligentiam utantur. Prohibentes ne quis de hac nova Graeca editione audeat in posterum ve! addendo ve! demendo quicquam immutare > (1). b) testimonio historiae textus, ut supra delinea ta est. e) testimonio criticae. Ex collatione mutua multorum codicum (1500), ex collatione textus cum textu hebraico et versionum, quae ab ipsa LXX versione derivantur et cum citationibus ss. Patrum, animadvertitur substantialis consensio. II. lncorruptio perfecta. Quae autem incorruptio absoluta nunquam exstitit, neque in autographis interpretum, neque in apographis, quia manuscripta hebraica, quae prae manibus habebant, non jam erant immunia a mendis ; neque a fortiori in textu postea emendato, sive ab Origene, sive a Luciano, sive ab Hesychio. Cum OmoENES, saec. III, detexisset corruptiones non paucas in Biblia Alexandrina, comparavit magnum apparatum criticum, quod vocatum est , Hexapla , . In 6 columnis pa– rallelis disposuit textum hebraicum, eumdem textum sed lítteris graecis transcriptum, dein versiones Aquilae, Symma– chi, LXX et Theodotionis. Ita primo intuitu conspiciebatur consensio et dissensio varíorum textuum. Praeter illud opus edidit aliud, quod continet solummodo 4 textus graecos (Te– trapla). De his apparatibus, quae probabiliter in oppugnatione Caesareae perierunt, restant tantummodo fragmenta. Hisce doctis et immensis operibus Orígenes sibi propo– nebat in quantum possibile restituere ipsum textum LXX. Ea quae deficere videbantur assumpsit praecipue ex versione Theodotionis notabatque asterisco ; ea vero quae transcende– bant hebraicum signabat obelo (-+-, -;-) ; utrasque notationes absolvebat metobelo (:, 1 , ·l.). Textus, qui de Hexapla depromptus est ve! juxta illa adornatus est, ab EusEBio et PAMPHILO initio saec. IV propa– gatus est. Qui textus hexaplaris, qui non fuit comparatus (l) Ex litteris editioni Vaticanae 1536 praemissis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz