BCCCAP00000000000000000000483

DE JNC0RRUPTI0NE TEXTUS TRANSLATI 47 Patres ecclesiae orientalis, sed etiam apud Patres occidenta– les; receptus est tamquam textus officialis in ecclesia graeca; translatus est in piures linguas, np. latinam, copticam, go– thicam, aethiopicam. 3° A saec. IV usque hodie. Textus ille plus minusve unus idemque usque ad nostra tempora transmitti potuit, quia plurimi codices e saec. IV, V et sequentibus remanent. Inter eos eminent codd. Aleph, A, B, C. § 3. - Auctoritas. l. lncorruptio substantialis. Versio LXX, saltem quoad substantiam, incor– ruptum praebet textum primigenium, sive fideliter red– dat textum illum, sive sit ipsa fere integre servata usque ad nostra tempora. Quod ostenditur : a) testimonio Ecclesiae. Patres, qui secuti Philonem (1) putaverunt ob consensum miraculosum 70 interpretum, ver– sionem Alexandrinam esse qua talem inspiratam, absque dubio tenent eam esse fontem authenticum revelationis vel esse, saltem substantialiter, translationem fidelem textus pri– migenii (2). Alii Patres agnoscebant simplíciter auctoritatem doctri– nalem illius versionis ; ita s. AuousTINUS scribens ad s. Hie– ronymum : < Neque enim parvum po11dus habet illa, quae sic meruit diffamari et qua usos Apostolos 11011 solum res ipsa judicat, sed etiam a te adtestatum esse memini > (3). Unde declaratio S1xT1 V: < Volumus et sancimus... ut Vetus Oraecum Testamentum juxta Septuaginta ita recogni– tum et expolitum ab omnibus recipiatur ac retineatur, quo potissimum ad Latinae vulgatae editionis et veterum sancto- (!) De vita Moysis ll, 77. (2) Sic senserunt Justinus, lrenaeus, Clemens Alex., Cyrillus Hier., Epiphanius, Theodoretus... inter Latinos Tertullianus, Philastrius, Ambrosius... (3) Epist. 71, 6; ML 33, 112.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz