BCCCAP00000000000000000000483
46 DE INC0RRUPTI0NE S. SCRIPTURAE Indo/es versio11is. Quia piures homines et diversis temporibus huic labori incubuerunt, non mirum est si in singulis libris, imo in diversis partibus ejusdem libri, diversa sit índoles translationis, si differat fidelitate, perspicacitate et graecitate. Fidelitate erninent Pent. et generatim libri historici ; magis serviliter traducti sunt libri Carzt., Eccl., Pss., Pro– phetae; libere autem Dan., Prov., Esth. et I Esd. Perspicacitate sensus primigenii maxime eminet inter– pres Pent., et minime translatores Is., Prop!zetarum mirzo– rum, Job et Prov. Graecitate linguae tandem excellunt Job et Prov., rno– dice autem fulgent Pent., Jos., I Mac!z. et Is. In genere interpretes sequuntur presse textum hebraicum, quem prae manibus habent, tamen aliquando honestioribus verbis reddunt ea, quae sibi videntur inhonesta, vitant quasdam locutiones anthropomorphisticas et metaphoricas, haud raro supponunt vocabulis hebraicis significationem, quae tune eis inerat. § 2. - Transmissio. 1° Saec. 111 ante Chr. • Saec. 11 post Chr. Nulli dubium est quin textus Alexandrinus ab exordiis ejus usque ad saec. II sedulo transmissus et transcriptus sit. Etenim summo applausu est acceptus, in synagogis publice praele– gebatur, tamquam verbum Dei allegabatur non tantum a scriptoribus judaicis, ita a DEMETRIO, EuroLEMo, ÁRISTEA, PHILONE, JosEPHO FLAv10, - sed etiam ab hagiographis N.T. Auctores Evangeliorum Luc. et Joarz., Act., epistolarum ca– tholicarum et ad Hebr. citant V. T. semper, reliqui hagio– graphi frequenter, juxta LXX. 2° A saec. 11 • saec. IV. Quando autem Judaei ob controversias cum christianis textum LXX repudiarunt, quando diem festum translationis ejus in diem luctus mutaverunt, Ecclesia christiana illum cum magna sollicitudine custodivit. Erat enim in usu quotidiano non solum apud
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz