BCCCAP00000000000000000000483

DE !NC0RRUPT!ONE TEXTUS TRANSLATI 45 Cap. II. - DE INCORRUPTIONE TEXTUS TRANSLATI. Ut quam optime restaurare possimus textum primigenium, perutile est cognoscere versiones antiquas. Vetustissima et pretiosissima omnium est versio V. T., quae, Alexandriae orta, vocatur Alexandrina. Art. l. - De versione Alexandrina. § 1. - Confectio. Occasio. Multi erant jam Judaei in Aegypto Alexandro Magno mortuo, Ptolomaei fundaverunt regnum suum. Cum ibi língua graeca esset in usu communi, decrevit apud illos Judaeos exercitium et notitia linguae hebraicae ; inde necessitas graece interpretandi libros sacros. Ex his, quae retineri possunt ex epístola Ps. - ARISTEAE, scriptae circa a. 200 ante Chr., necnon ex testimoniis philo– sophi judaici ARtSTOBULI, NEPOTIS SrnACIDAE, PmLONts et JosE– PHI FLAv11, constat Judaeos initio saec. III, sub Ptolomaeo II (285-247), vertisse Pentateuchum in linguam graecam (1 ). Deinceps, decursu saec. IlI et II, confecta est translatio reliquorum librorum hebraicorum. Circa a. 130 omnes libri tune canonici V. T. graece versi erant. Interpretes piures admittendi sunt, sed fere omnes ignoti; noti sunt soli translatores l. Esther, sel. Lysirnachus (Esth. 11, I), atque l. Eccli., np. nepos anonymus Sira– cidae (Praef. ). (1) Juxta Talmud Hier. quinque interpretes transtulissent Pent. Juxta ep. Aristeae, Ptolomaeus II, suggerente Demetrio Phalerio, prae– fecto bibliothecae regiae, petiisset a summo sacerdote viros qui Jegem Mosaicam graece verterent; 72 docti viri missi fuissent, qui in insula Pilares per 72 dies Pent. transtu!issent. Exinde nomen vulgatum « ver– sio LXX,. Postea narratio haec adhuc amplius adornata est.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz