BCCCAP00000000000000000000483
DE INCORRUPTIONE TEXTUS PRIMIGENII 43 multo plura quam nobis necessaria sunt conservata esse in textu primigenio Bibliae. B. Nec restituta est usque ad hoc tempus, quia tentamina emendationis textus non absoluta erant. a) Methodus enim, qua usi sunt docti rabbini in con– servatione litterae Veteris Testamenti protocanonici non erat perfecta. Textus manuscripti quem statuerunt archetypum non erat optimus illorum, quos prae manibus habere poterant ; neque illum emendaverunt ope aliorum manuscriptorum he– braicorum et versionum quae consulere potuissent. Finis, quem sibi praefixerunt erat potius fideliter et integre servare res ab antiquioribus traditas, quam edere textum criticum. Mul– tae enim emendationes eorum omni carent valore critico; saepius lectio quam judicant falsam melior est illa, quam proponunt in margine. Etsi nec multas nec graves corruptio– nes textuales consulto facere ausi fuerint, tamen circa res minoris momenti mutaverunt textum sacrum, circa orthogra– phiam, nomina et numeros; et videtur certum, post adventum Christi, unum et alium locum messianicum iuxta suam sen– tentiam detorsisse, cf. is. 7, 16 TM cum LXX; 49, 3... Sum– matim Massoretae nobis fideliter tradiderunt - pro libris protocanonicis - textum consonanticum primi saec. post Chr. et vocalisationem uti statuta est saec. VII post Chr. Qui textus, quoad lectiones variantes, saepe saepius emendandus est praecipue juxta LXX et Syr. Textus vero deuterocanonicorum librorum (quinque sal– tem !) non est aliud quam textus LXX. b) Quod ad Novum Testamentum attinet, nondum explo- (de motu aquae); 7, 53-8, 11 (de muliere adultera); attribuitur ali– quando Magnificat Elisabeth; I Cor. 15, 51 sub triplici forma legitur. Verumtamen: ~ Si totum Novum Testamentum in 8 partes dividís, so– lum una pars variantes habet; et si totum N. T. in mille partes divi– dis, iterum solum una pars variantes habet tales, quae rem aliquam tangunt; reliquae 999 partes tantum orthographiam, positionem verbo– rum, articuli omissionem vel additionem, aliaque similia minimi momenti respiciunt ~ (TELCH, Introd. gen., Ratisbonae 1908, p. 34).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz