BCCCAP00000000000000000000483
42 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE § 2. - De incorruptione perfecta Bibliae. Quae incorruptio absoluta nec diu stetit initio, nec resti– tuía est postea, nec restaurabitur in posterum. A. Non diu stetit initio, quia ut primum coepit tran– scriptio textus sacri et multiplicatio apographorum, coepit quoque et crevit corruptio accidentalis. Quae corruptiones sunt praecipue invaluntariae. Oriuntur enim a) ex errare visus: facile accidit permutatio litterarum aut verborum similium ve! omissio propter verba similiter desinentia (omoioteleuton), ve! indebita distinctio verborum propter scriptionem continuam, propter defectum punctationis et accentuationis, ve! falsa resolutio abbreviationum; b) ex errare auditas, ex. gr. ob itacismum, qui confun– dit pronuntiationem variarum vocalium L, El,, 11, oL, u. Hi errores multo magis multiplicari possunt in transcrip– tione textus hebraici aut aramaici, qui non habet signa voca– Iium et interpunctionis ( l ). Aliae autem carruptianes dicendae sunt valuntariae. Or– thographia audacter mutatur; errores grammaticales emen– dantur ; pro verbis obscuris subjiciuntur clariora ; hebraismi removentur; difficultates geographicae, historicae, dogmaticae eliminantur; adduntur verba explicativa; textus incompleti ex locis parallelis complentur etc. Nihilominus valde paucae sunt lectiones quae doctrinam sacram aliquantulum tangunt (2). Ex quo luce clarius est, (1) Aliae causae variationis textus V. T. enumerari possunt, uti ex. gr. redactio vel editio multiplex Iibri ab ipso hagiographo facta (cf. fer. 36, 2-4. 32); dispersio variarum collectionum aut editionum libri sacri (sic Psalterium); minor cura in transcribendis libris ante insertionem eorum in canonem; calamitates temporum (cf. II Mach. 2, 13 s). Cf. Pont. Instit. Bibt., Instit. biblicae, 1 vol., 4a ed., p. 207. (2) Habes pauca exempla e N. T., ubi deteguntur piures lectiones variantes quam verba ( 150000 contra 140000): Aliqui textus non legun– tur in quibusdam codicibus antiquis, uti Me. 16, 9-20 (apparitiones Christi resuscitati); Luc. 22, 43 s (de sudare sanguinis); Joan. 5, 4
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz