BCCCAP00000000000000000000483
DE INCORRUPTIONE TEXTUS PRIMIGENII 39 falsarios certiores fieri de genuinitate chirographi et scripto– rum hagiographorum (I I Thess. 3, 17 ; Apoc. 22, 18 s). Quia autem haec autographa ordinarie in charta papy– racea conscripta erant et frequenter adhibebantur, mox inte– rierunt. Jam ante medium saec. II nullus scriptor ecclesiasticus illius aetatis ad illa provocant ad dirimendas controversias cum haereticis. 2º Saec. 11 • Saec. IV: Fixatio textus. Brevi tempore post editionem scriptorum sacrorum chri– stiani multoties ea transcripserunt ut possent ubique terrarum ea divulgare, sed praecipue postquam fuerant detrita. Non autem est dubium quin fidelissime haec transcripserint. Ne haeretici quidem audent ipsum textum corrumpere, sed tan– tum ejus sensum pervertere, ut asserit IRENAEUS: « Scripturas quidem confitentur, interpretationes vero convertunt" (1 ). Et si quidam haeretici, ut Marcion, ausi sunt consulto quosdam textus mutilare aut falsare, statim scriptores orthodoxi eos refutaverunt atque biblia eorum depravata ecclesiis acerrime prohibuerunt. Quae diligentia in servando textu sacro adhibetur non tantum pro rebus alicujus momenti sed etiam pro rebus quae nullo modo doctrinam revelatam attingunt (2). 3° Saec. IV usque nunc: Stabilitas textus. A saec. IV textus primigenius N. T. optime nobis trans– missus est, cum multi codices e saec. IV et sequentibus saeculis (3), imo multa fragmenta hodiernis temporibus re- (1) Adv. haer. lll, 12, 12. (2) IRENAEUS e. g. : • Hi autem, qui peritiores apostolis volunt esse, sic describunt : Nemo cognovit Patrem nisi Filius, nec Filium nisi Pater... (Op. cit. IV, 6, 1). (3) Circa 4000 exstant codices manuscripti N.T. sive puri vel mixti, sive majusculi (unciales) ve! minusculi, sive lectionaria et hujusmodi. Antiquissimi et praestantissimi sunt : Sinaiticus (siglus aleph he– braicus) s. IV continens fere totum V. et N. T. graecum; Alexandri– nus (A) s. V qui exhibet fere totum U. T.; Vatic, (B) s. IV ejusdem argumenti fere; Ephraemi rescriptus (C) s. V, qui habet integrum N.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz