BCCCAP00000000000000000000483

38 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE Massoretae deinceps (s. VI-VIII) collegerunt, continua– verunt et stabiliverunt opus praedecessorum. Omnia descripserunt quae tradita erant: numerum omnium et singulorum versuum, verborum et litterarum ; medium versum, verbum et litteram uniuscujusque libri et totius Bibliae ; formam specialem et positionem litterarum spe– cialium; loca quae cum aliis facile confundi possunt ; lectiones mendose scriptas (ketib) et legendas ( qere); scriptio– nes plenas et defectivas ; leges et traditiones et observationes de pronuntiatione, lectione et emendatione et praeservatione textus sacri ; et multa alia minoris, minimi et etiam nullius momenti. Excogitaverunt, ut videtur, systema punctationis ut im– mutabilis redderetur pronuntiatio, accentuatio et interpunctio Litterarum sacrarum. Quod systema pastea excultum est, in varia systemata abiit. Illud quod in Bibliis hodiernis habe– tur est systema scholae Tiberiadis, prout perfectum erat saec. XII ( 1 ). 3° A saec. XII usque adhuc: Stabilitas textus immutabilis. Opera Massoretarum textus protocanonicus ita fixus et uniformis effectus est, ut remanserit immutatus a saec. XII usque hodie ; ut varii codices (2), qui ab hoc tempore su– persunt non constituant nisi unum testem traditionis textualis. § 2. - De transmissione textus N. T. 1° Primo saeculo: Asservatio autographorum. lndubitanter Christiani primi saeculi summa cum sollici– tudine autographa hagiographorum integra tamdiu servarunt quamdiu potuerunt, ut tenere possent traditiones apostolicas per epístolas acceptas (d. // Thess. 2, 15), necnon adversus (1) Cf. Cornely-Merk, Compendium, p. 113. (2) Codices manuscripti, qui ad nos pervenerunt, mulli sunt, at non antiquiores s. X; sic cod. babylonicus prophetarum a. 916 exaratus; cod. Petropolitanus pro integro V. T. a. 1009.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz