BCCCAP00000000000000000000483

DE INCORRUPTIONE TEXTUS PRIMIGENI! 37 I º T empore ante Chr.: Possessio textus tranquilla. Difficillimum quidem est dicere per singula, quid scribae A. T. fecerint ad asservandum textum librorum suorum sa– crorum; quamdiu servaverint autographa ipsa ( 1 ), quanta sedulitate illa transcripserint, quomodo apographa correxerint; attamen eos magnam adhibuisse diligentiam in hoc opere, certum est. De illis plus minusve valet assertum PH1LON1s, qui affirmat Judaeos « ne unam quidem vocem, in iis quae scripta reliquit Moyses > mutasse (2) ; necnon attestatio JosEPHI FLAvn: < Quanta porro veneratione libros nostros prosequamur, re ipsa apparet. Post tantum enim temporis spatium nemo adhuc nec quidquam illis addere, nec ab illis quidquam auferre, nec in illis quidquam mutare ausus est; sed omnibus Judaeis statim ab ipsa nativitate hoc insitum est, ut credant haec esse Dei praecepta, ut iis continuo inhaereant atque, si id necessa1 ium est, pro iis libenter moriantur > (3). 2°. A saec. I usque ad saec. XI: Fixatio textus omnimoda. De scribis aetatis christianae asserendum est, eos summa cum diligentia custodisse textum sacrum. Ita primum Tannaitae, qui a synodo Jamniae (circa a. 100) usque ad saec. III exponebant traditiones circa Legem scriptam. Mishna non est aliud quam collectio harum expo– sitionum. Sine dubio Tannaitae, qui non tantum ex ipsis verbis sed etiam ex litteris sacris interpretationes deducebant, summam gerebant curam de textu bíblico. Quam sollicitudinem tenuerunt quoque Talmudistae (4) ve! Amoraei, doctores qui a saec. III usque ad saec. V dis– seruerunt de Mishna. (1) Mirum videtur Plinio volumina papyracea ultra 200 a. servari (Hist. rzat. 13, 26). Tamen accidere potest ut ob secunda adjuncta diutius servari possint. Hodie multi papyri antiqui reperti sunt in solo arenoso et sicco Aegypti. (2) Apud Eusebium, Praep. ev. VIII, 6; MG 21, 601. (3) Contra Ap. 1, 8. (4) Talmud constat tractatibus Mishnae simulac disputationibus Amoraeorum ; quae disputationes constituunt Gemaram.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz