BCCCAP00000000000000000000483

36 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE Conscribebat scriba tabulas ope styli ferrei (Is. 8, 1), qui aliquando ungue adamantino munitus erat (]er. 17, 1), chartas vero ope calami arundinei et atramenti (III joan. v. 13). § 3. - De scriptione rerum, Modus quo auctores hebraici et aramaici res consigna– bant litteris sat mancus era t. Etenim nec vocales scribebant; nec constanter recurrebant ad scriptionem plenam matrum lectionis ; nec sufficientia, imo ulla, intervalla servabant ad secernenda verba et propositiones; nec satis vitabant confu– siones ob similitudinem litterarum ve! ob abbreviationes et alía. Quamvis scriptio graeca esset perfectior et exactior quam hebraica, tamen non erat immunis ab omni ambiguitate et obscuritate, nam erat etiam continua, plerumque orbata ac– centibus et interpunctione, praecipue in codicibus uncialibus (usque ad saec. IX). Hinc factum est quod in transcribendis manuscriptis textus primigenii et versionum multae mendae irrepserint ob vitia ve! alphabeti ve! scriptionis ve! lectionis ve! dictationis ve! auditionis ve! interpretationis vel emendationis. Nunc quaeritur utrum, attentis his corruptionibus, textus biblicus adhuc remaneat fons genuinus revelationis divinae. Art. II. - De asservatione textus primigenii. Tum Israelitae tum Christiani quam diligentissime adla– boraverunt ut textum biblicum, quem religiosissime tenebant, quemque vere sacrum ac divinum firmiter credebant, incorru– ptum - pro viribus - transmitterent ad pasteros. § l. - De transmissione textos V. T. Ut textus antiquissimus sat incolumis ad nos transmitti possit, requiritur - abstractione facta a versionibus - ut auto– grapha sedulo serventur, ut ad minimum apographa fideliter exscribantur et exemplaria eorum quam antiquissima supersint

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz