BCCCAP00000000000000000000483
DE INCORRUPTIONE TEXTUS PRIMIGENII 35 nobis conservati sunt reliqui libri deuterocanonici V. T., partes deuterocanonicae Dan. et Esther necnon Ev. s. Mattlzaei. Indo/es. Haec lingua biblica non modice discrepat a classica. Est lingua vulgaris (f¡ ,wtv~ citát.Exroc;), quae a tem– pore Alexandri Magni in toto mundo antiguo adhibebatur tam in operibus litterariis quam in commercio orali et quae variabat pro diversitate locorum. Lingua hellenistica, quae usurpatur in operibus biblicis, constat diversis elementis : a) elementis indigenis, nempe iis quae emanant ante omnia ex lingua attica et dialectis, potissimum ionica et dorica; b) elementis extraneis, sel. semiticis, hebraicis et biblicis, quia omnes scriptores sacri hellenistae vel erant genere he– braei, et omnes familiariter versione Alexandrina utebantur, quae semitismis et hebraismis scatet (ita s. Paulus); ve! scripto mandabant ea quae aramaice tradebantur et praedi– cabantur (ex. gr. s. Lucas in Evangelio suo). Lingua hellenistica N. T. complectitur insuper elementa christiana, eo quod vocabula graeca novas significationes as– sumunt, vel quod nova verba formantur ut ideae recentes exprimantur, ex. gr. ,.óyoc;, XQLCTtÓc;, EuuyyÉttLOY, zcígtc;... § 2. - De rebus scriptoriis. Antiqui utebantur ad res scriptas relinquendas tabulis lapideis (Ex. 24, 12), testaceis (Jer. 32, 10 ss), ligneis aut metallicis (Is. 8, 1), charta coriacea (Herod. V, 58), perga– mena ve! mernbranea (I I Tim. 4, 13), quae inventa est ab Eurnene, rege Pergami saec. II ante Chr., sed praecipue pa– pyracea (II Joan. v. 12). Quia charta papyracea Aegyptiis a summa antiquitate nota erat, non videtur improbabile, Moysen jam eam adhibuisse ad scribendum Pentateuchum, nisi usus fuerit pellibus animalium ; tamen illa detrimentum afferebat, quod post duo vel tria saecula jam inutilis evadebat. Scripta biblica certe sub forma voluminis edita sunt (Jer. 36, 23; Luc. 4, 17 ss), nam sub forma codicis appa– ruerunt Bibliae non ante s. IV post Chr.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz