BCCCAP00000000000000000000483

34 DE INCORRUPTIONE S. SCRIPTURAE aethiopica, ad arborem semiticam. Unde praesefert characte– rem semiticum; insuper, prout nobís constat, redolet antiqui– tatem ab aetate Mosaica usque ad instítutionem regni (saec. XVI-XI), floret a temporibus Davídis usque ad exsilium babylonicum (saec. XI-VI), sed inde paulatim corrumpitur, magís magisque assumit aramaismos ita ut saeculo christiano desierit esse lingua vulgaris. Scriptura. Libri sacri primitus scripti sunt litteris phoe– niciis, at inde a saeculo III ve/ II haec scriptura sub influxu scripturae aramaicae paulatim se evolvit, adeo ui saec. I ve! II post Christum sola fere scriptura quadrata adhiberetur. II. De lingua aramaica. Usus. Aramaice conscripta sunt: in Vetere Testamento ea quae leguntur in Esd. 4, 8-6, 18; 7, 12-26; Dan. 2, 41,_ 7, 28; fer. 10, 11; duo vocabula in Gen. 31, 47. In Novo T. : Evangelium S. Matthaei; phrases paucae: in Matth. 27, 46 (Marc. 15, 34); Me. 5, 41 ; I Cor. 16, 22; plura verba: Abba, Haceldama, Barabbas; Ephpheta, Cephas, Martha, Rab– boni etc. I ndoles. Lingua ararnaica, qua utebantur reges Assyrii (IV Reg. 18, 26), Babylonici et Persici in commercio cum populis subjectis, coepit apud Judaeos esse lingua vulgaris in exsilio, et quidem simul cum hebraica, sed aetate Christí jam hanc supplantaverat et remansit sola lingua usualis usque ad occupationem Arabum. Lingua, quae adhibetur in Biblia, non est dialectus orientalis ve! lingua chaldaica, ut putabat s. Hieronymus, sed occidentalis. Non secus ac lingua hebraica, participat indolem semiticarum linguarum. Scriptura adhibita antiquitus erat phoenicia, postea autem aramaica. III. De lingua graeca. Usus. Oraece primitus exarati sunt: in V. T. Sap., II Mach. et omnes libri N. T. praeter Matth. Litteris graecis

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz